Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Eas ferias si quis polluisset piaculoque ob hanc rem opus esset, hostiam si deo, si deae immolabant, idque ita ex decreto pontificum observatum esse M. Varro dicit, quoniam et qua vi et per quem deorum dearumve terra tremeret incertum esset.

Sed de lunae solisque defectionibus, non minus in eius rei causa reperienda sese exercuerunt.

Quippe M. Cato, vir in cognoscendis rebus multi studii, incerta tamen et incuriose super ea re opinatus est. Verba Catonis ex Originum quarto haec sunt:

Non lubet scribere quod in tabula apud pontificem maximum est, quotiens annona cara, quotiens lunae aut solis lumine caligo aut quid obstiterit.

Usque adeo parvi fecit rationes veras solis et lunae deficientium vel scire vel dicere.

Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilis

AESOPUS ille e Phrygia fabulator haut immerito sapiens existimatus est, cum quae utilia monitu suasuque erant, non severe neque imperiose praecepit et censuit, ut philosophis mos est, sed festivos

delectabilesque apologos commentus, res salubriter ac prospicienter animadversas in mentes animosque hominum cum audiendi quadam inlecebra induit.

Velut haec eius fabula de aviculae nidulo lepide atque iucunde promonet, spem fiduciamque rerum quas efficere quis possit haut umquam in alio, sed in semetipso habendam.

Avicula, inquit, est parva, nomen est cassita.

Habitat nidulaturque in segetibus, id ferme temporis, ut appetat messis pullis iam iam plumantibus.

Ea cassita in sementes forte congesserat tempestiviores; propterea frumentis flavescentibus pulli etiam tunc involucres erant.

Dum igitur ipsa iret cibum pullis quaesitum, monet eos ut, si quid ibi rei novae fieret dicereturve, animadverterent idque uti sibi, ubi redisset, nuntiarent.