Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Non igitur, inquit, mi Favorine, species rufi plures aput Graecos quam aput nos nominantur.

Sed ne viridis quidem color pluribus a vobis vocabulis dicitur,

neque non potuit Vergilius, colorem equi significare viridem volens, caerulum magis dicere ecum quam glaucum, sed maluit verbo uti notiore Graeco quam inusitato Latino.

Nostris autem veteribus caesia dicta est, quae a Graecis γλαυκ- ῶπις, ut Nigidius ait, de colore caeli, quasi caelia.