Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Fac igitur ut experiamur elegantiorem esse te in medendo quam in dicendo. et cum dis bene volentibus opera tua sistas hunc nobis sanum atque validum quam citissime.

Hoc ego postea cum in medico reprehensum esse meminissem, existimavi non medico soli, sed omnibus quoque hominibus liberis liberaliterque institutis, turpe esse ne ea quidem cognovisse ad notitiam corporis nostri pertinentia, quae non altius occultiusque remota sunt et quae natura nobis tuendae valitudinis causa et in promptu esse et in propatulo voluerit; ac propterea, quantum habui temporis subsicivi, medicinae quoque disciplinae libros attigi, quos arbitrabar esse idoneos ad docendum, et ex his cum alia pleraque ab isto humanitatis usu non aliena, tum de venis quoque et arteriis didicisse videor ad hunc ferme modum:

Vena est conceptaculum sanguinis,

quod ἀγγεῖον medici vocant, mixti confusique cum spiritu naturali, in quo plus sanguinis est, minus spiritus; arteria est conceptaculum spiritus naturalis mixti confusique cum sanguine, in quo plus spiritus est, minus sanguinis;

σφυγμός autem est intentio motus et remissio in corde et in arteria naturalis, non arbitraria.

Medicis autem veteribus oratione Graeca ita definitus est: Σφυγμός ἐστιν διαστολή τε καὶ συστολὴ ἀπροαίρετος ἀρτηρίας καὶ καρδίας.

Verba ex carminibus Furi Antiatis inscite a Cãesellio Vindice reprehensa; versusque ipsi in quibus ea verba sunt subscripti.

non hercle idem sentio cum Caesellio Vindice, grammatico, ut mea opinio est, hautquaquam inerudito.

Verum hoc tamen petulanter insciteque, quod Furium, veterem poetam, dedecorasse linguam Latinam scripsit huiuscemodi vocum quae mihi quidem neque abhorrere a poetica facultate visae sunt neque dictu profatuque ipso taetrae aut insuaves esse, sicuti sunt quaedam alia ab inlustribus poetis ficta dure et rancide.

Quae reprehendit autem Caesellius Furiana haec sunt: quod terram in lutum versam lutescere dixerit et tenebras in noctis modum factas noctescere et pristinas reciperare vires virescere, et quod ventus si [*](si suggested by Hosius; caerulum cum, Dziatzko.) mare caerulum crispicans nitefacit purpurat dixerit, et opulentum fieri opulescere.

Versus autem ipsos ex poematis Furianis, in quibus verba haec sunt, subdidi:

  1. Sanguine diluitur tellus, cava terra lutescit.
  2. Omnia noctescunt tenebris caliginis atrae.
  3. Increscunt animi, virescit volnere virtus.
  4. Sicut fulica levis [*](sic fulica levius, Beloe.) volitat super aequora classis,
  5. Spiritus Eurorum viridis cum purpurat undas.
  6. Quo magis in patriis possint opulescere campis.

Morem istum veteribus nostris fuisse verba patiendi mutare ac vetere in agendi nodum.

ID quoque habitum est in oratione facienda elegantiae genus, ut pro verbis habentibus patiendi figuram agentia ponerent ac deinde haec vice inter sese mutua verterent.

Iuventius in comoedia:

  1. pallium (inquit) flocci non facio [*](non facio, added bu Fleckeisen.) ut splendeat an maculet. [*](splendeat an maculet, Seyffert: splendean, δΟΠΧ.)

Nonne hoc inpendio venustius gratiusque est quam si diceret maculetur?

Plautus etiam non dissimiliter:

  1. Quid ést?—Hoc rugat pallium, amictus non sum Cómmode.

Itidem Plautus pulveret dicit, quod non pulvere impleat, set ipsum pulveris plenum sit:

  1. Exi tu, Dave, age, spárge; mundum hoc ésse Vestibuliúm volo.
  2. Venús ventura est nóstra, non hoc púlveret.

In Asinaria quoque contemples dicit pro contempleris:

  1. Meúm caput contémples, si quidem é re consultás tua.
Cn. Gellius in Annalibus:

Postquam tempestas sedavit, Atherbal taurum immolavit.

M. Cato in Originibus:Eodem convenae conplures ex agro accessitavere.

Eo res eorum auxit. Varro libris quos ad Marcellum De Lingua fecit: In priore verbo graves prosodiae, quae fuerunt, manent, reliquae mutant, mutant [*](mutant added by Carrio.) inquit elegantissime pro mutantur.

Potest etiam id quoque ab eodem Varrone in septimo Divinarum similiter dictum videri: Inter duas filias regum quid mutet, inter Antigonam et Tulliam, est animadvertere.