Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

quaenam vero littera pro qua scriberetur, ante is, sicuti dixi, conplacebat qui hanc scribendi latebram parabant.

Est adeo Probi grammatici commentarius satis curiose factus De Occulta Litterarum Significatione in Epistularum C. Caesaris Scriptura. [*](scriptura, Hertz; scriptarum, ω.)

Lacedaemonii autem veteres, cum dissimulare et occultare litteras publice ad imperatores suos missas volebant, ne, si ab hostibus eae captae [*](hostibus exceptae, ς.) forent, consilia sua noscerentur, epistulas id genus factas mittebant.

Surculi duo erant teretes, oblonguli, pari crassamento eiusdemque longitudinis, derasi atque ornati consimiliter;

unus imperatori in bellum proficiscenti dabatur, alterum domi magistratus cum iure [*](cura, Madvig; loro, Goettling.) atque cum signo habebant.

Quando usus venerat litterarum secretiorum, circum eum surculum lorum modicae tenuitatis, longum autem quantum rei satis erat, conplicabant, volumine rotundo et simplici, ita uti orae adiunctae undique et cohaerentes lori, quod plicabatur, coirent.

Litteras deinde in eo loro per transversas iuncturarum oras

versibus a summo ad imum proficiscentibus inscribebant;

id lorum litteris ita perscriptis revolutum ex surculo imperatori commenti istius conscio mittebant;