Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

PHILOSOPHUS TAURUS accipiebat nos Athenis cena plerumque ad id diei ubi iam vesperaverat;

id enim est tempus istic cenandi. Frequens eius cenae fundus et firmamentum omne erat aula una lentis Aegyptiae et cucurbitae inibi minutim caesae.

Ea quodam die ubi paratis et expectantibus nobis adlata atque inposita mensae est, puerum iubet Taurus oleum in aulam indere. [*](aedere, X, with erasure of a; videre, Q.)

Erat is puer genere Atticus, ad annos maxime natus octo, festivissimis aetatis et gentis argutiis scatens.

Gutum Samium ore tenus inprudens inanem, tamquam si inesset oleum, adfert convertitque eum et, ut solitum est, circumegit per omnem partem aulae manum: [*](manum, ω; manu suggested by Hosius.) nullum inde ibat oleum.

Aspicit puer gutum atrocibus oculis stomachabundus et concussum vehementius iterum in aulam vertit;