Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Poterit enim consimiliter ita dicere: Namque, ut amicitiam non spe utilitatis amplectimur, sic benefici liberalesque non gratiae reciperandae studio esse debemus.

Poterit sane, inquit, ita dicere, sed neque amicitia liberalitati neque liberalitas amicitiae praebere argumentum potest, cum de utraque pariter quaeratur.

Haec ille rhetoricus artifex dicere quibusdam videbatur perite et scienter, sed videlicet eum vocabula rerum vera ignoravisse.

Nam beneficum et

liberalem Cicero appellat, ita ut philosophi appellandum esse censent, non eum qui, ut ipse ait, beneficia faeneratur, sed qui benigne facit, nulla tacita [*](citate, Q; citata, Q2; citatus, Hertz.) ratione ad utilitates suas redundante.

Non ergo obscuro neque ambiguo argumento usus est, sed certo atque perspicuo, siquidem, qui vere beneficus liberalisque est, qua mente bene aut liberaliter facit non quaeritur. [*](quaerit, Skutsch.)

Aliis enim longe nominibus appellandus est, si, cum talia facit, sui potius quam alterius iuvandi causa facit.

Processisset autem argutatori isti fortassean reprehensio, si Cicero ita dixisset: Ut enim benefice liberaliterque facimus, non ut exigamus gratiam; videretur enim benefice facere etiam in non beneficum cadere posse, si id per aliquam circumstantiam fieret, non per ipsam perpetuae benignitatis constantiam.