Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Anno deinde post Romam conditam quadringentesimo ferme et nonagesimo, consulibus Appio Claudio, cui cognomentum Caudex fuit, Appii illius Caeci fratre, et Marco Fulvio Flacco, bellum adversum Poenos primum coeptum est,

neque diu post Callimachus, poeta Cyrenensis, Alexandriae apud Ptolemaeum regem celebratus est.

Annis deinde postea paulo pluribus quam viginti, pace cum Poenis facta, consulibus C. [*](C. added by Hosius.) Claudio Centhone, Appii Caeci filio, et M. Tuditano, primus omnium L. Livius poeta tabulas docere Romae coepit post Sophoclis et Euripidis mortem annis plus fere centum et sexaginta, post Menandri annis circiter quinquaginta duobus.

Claudium et Tuditanum consules secuntur Q. Valerius et C. Mamilius, quibus natum esse Q. Ennium poetam M. Varro in primo De Poetis libro scripsit eumque, cum septimum et sexagesimum annum haberet, duodecimum [*](duodevicesinum, Mcrela; xxii (first x erased), X; xvii, L. Miller.) Annalem scripsisse, idque ipsum Ennium in eodem libro dicere.

Anno deinde post Romam conditam

quingentesimo undevicesimo [*](vicesimo tertio, iv. 3. 2.) Sp. Carvilius Ruga primus Romae de amicorum sententia divortium cum uxore fecit, quod sterila esset iurassetque apud censores, uxorem se liberum quaerundorum [*](quaerundum, iv. 3. 2.) causa habere,

eodemque anno Cn. Naevius poeta fabulas apud populum dedit, quem M. Varro in libro De Poetis primo stipendia fecisse ait bello Poenico primo, idque ipsum Naevium dicere in eo carmine quod de eodem bello scripsit. Porcius autem Licinus serius [*](Porcium (Portium, δ; Portum, X) autem Licinium servius, ω, corrected by Torrentius and Carrio.) poeticam Romae coepisse dicit [*](dixit, Hertz; Porcium dicere, Ritschl, Schanz, Rhein. Mus. liv. 19.) in his versibus:

  1. Poénico belló secundo Músa pinnató gradu
  2. Í se béllicosam in Rómuli gentém feram.

Ac deinde annis fere post quindecim bellum adversum

Poenos sumptum est atque non nimium longe [*](longe post (cf. § 35), sugg. by Hosius.) M. Cato orator in civitate et Plautus poeta in scaena ;

isdemque temporibus Diogenes Stoicus et Carneades Academicus et Critolaus Peripateticus ab Atheniensibus ad senatum populi Romani negotii publici gratia legati sunt.

Neque magno intervallo postea Q. Ennius et iuxta Caecilius

et Terentius et subinde et Pacuvius et Pacuvio iam sene Accius clariorque tunc in poematis eorum obtrectandis Lucilius fuit.

Sed progressi longius sumus, cum finem proposuerimus adnotatiunculis istis bellum Poenorum secundum.

Disputationes a Stoico et contra a Peripatetico, arbitro Favorino, factae; quaesitumque inter eos quantum in vita beata virtus valeret quantumque esset in his quae dicuntur extranea.

FAMILIARES Favorini erant duo quidam non incelebres in urbe Roma philosophi. Eorum fuit unus Peripateticae sectator, alter Stoicae.

His quondam ego acriter atque contente pro suis utrimque decretis propugnantibus, cum essemus una Ostiae cum Favorino, interfui.

Ambulabamus autem in litore, cum iam advesperasceret, aestate anni novi. [*](nova, Salmasius; novi, ω; molli, Damsté.)

Atque ibi Stoicus censebat et vitam beatam homini virtute animi sola et summam malitia sola posse effici, etiamsi cetera bona omnia quae corporalia et externa appellarentur virtuti deessent, malitiae adessent.

Ille contra Peripateticus miseram quidem vitam vitiis animi et malitia sola fieri concedebat, sed ad conplendos omnes vitae beatae numeros virtutem solam nequaquam satis esse existimabat, quoniam et corporis integritas sanitasque et honestus modus formae et pecunia familiaris [*](fortunae et pecuniae reique familiaris, Madvig; res familiaris, Damsté; but cf. iii. 17. 1.) et bona existimatio ceteraque omnia corporis et fortunae bona necessaria viderentur perficiendae vitae beatae.

Reclamabat hoc in loco Stoicus et, tamquam duas ille res diversas poneret, mirabatur, quod, cum essent malitia et virtus duo contraria, vita misera et beata quoque aeque contraria, non servaret in utrisque vim

et contrarii et ad miseriam quidem vitae conficiendam satis valere malitiam solam putaret, ad praestandam vero beatam vitam non satis solam esse virtutem diceret.

Atque id maxime dissidere neque convenire dicebat, quod qui profiteretur vitam nullo pacto beatam effici posse si virtus sola abesset, idem contra negaret, beatam fieri vitam cum sola virtus adesset, et quem daret haberetque virtuti absenti honorem, eundem petenti atque praesenti adimeret.