Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Tum Aeschylus Athenis tragoediarum poeta celebris fuit. Romae autem istis ferme temporibus tribunos et aediles tum per seditionem sibi plebes creavit ac non diu post Cn. Marcius Coriolanus exagitatus vexatusque a tribunis plebi ad Vulscos,

qui tum hostes erant, a rep. descivit bellumque populo Romano fecit.

Post deinde paucis annis Xerxes rex ab Atheniensibus et pleraque Graecia, duce, navali proelio quod ad Salamina factum est victus fugatusque est.

Inde anno fere quarto, Menenio Agrippa, M. Horatio Pulvillo consulibus, bello Veienti apud fluvium Cremeram Fabii sex et trecenti patricii cum suis universi ab hostibus perierunt.

Iuxta ea tempora Empedocles Agrigentinus in philosophiae naturalis studio floruit.

Romae autem per eas tempestates decemviros legibus scribundis creatos constitit tabulasque ab his primo decem conscriptas, mox alias duas additas.

Bellum deinde in terra Graecia maximum Peloponnensiacum, quod Thucydides memoriae mandavit, coeptum est circa annum fere post conditam Romam trecentesimum vicesimum tertium.

Qua tempestate Olus Postumius Tubertus dictator Romae fuit, qui filium suum, quod contra suum dictum in hostem pugnaverat, securi necavit. Hostes tunc populi Romani fuerunt Fidenates atque Aequi.

In hoc tempore nobiles celebresque erant Sophocles ac deinde Euripides tragici poetae et Hippocrates medicus et philosophus Democritus, quibus Socrates Atheniensis natu quidem posterior fuit, sed quibusdam temporibus isdem vixerunt.

Iam deinde, tribunis militaribus consulari imperio rempublicam Romae regentibus, ad annum fere conditae urbis trecentesimum quadragesimum septimum, triginta illi tyranni praepositi sunt a Lacedaemoniis Atheniensibus et in Sicilia Dionysius superior tyrannidem tenuit, paucisque annis post Socrates Athenis capitis damnatus est et in carcere veneno necatus.