Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
M. VARRO, in litteris atque vita fide homo multa et gravis, in libro quem inscripsit [*](scripsit, ω; correc/el by Burman.) Pius aut De Pace, C. Sallustium scriptorem seriae illius et severae orationis, in cuius historia notiones censorias fieri atque exerceri videmus, in adulterio deprehensum ab Annio Milone loris bene caesuin dicit et, cum dedisset pecuniam, dimissum.
Quid Epictetus philosophus dicere solitus sit et inpuris, disciplinas studiose tractantibus; et quae duo verba observanda praeceperit rerum saluberrima. [*](saluberrima, Skutsch; salubria, ω.)
ego audivi dicere Epictetum philosophum dixisse plerosque istos, qui viderentur, philosophos esse ἄνευ τοῦ πράττειν, μέχρι τοῦ λέγειν; id significat factis procul, verbis tenus.
Iam illud est vehementius quod Arrianus solitum eum dictitare, in libris quos de dissertationibus eius composuit, scriptum reliquit.
Nam cum, inquit, animadverterat hominem pudore amisso, inportuna industria, corruptis
moribus, audacem, confidentem lingua ceteraque omnia praeterquam animam procurantem, istiusmodi hominem cum viderat studia quoque et disciplinas philosophiae contrectare et physica adire et meditari dialectica multaque id genus theoremata auspicari sciscitarique, inclamabat deum atque horminum fidem ac plerumque inter clamandum his eum verbis increpabat: Ἄνθρωπε, ποῦ βάλλεις; σκέψαι εἰ κεκάθαρται τὸ ἀγγεῖον· ἂν γὰρ εἰς τὴν οἴησιν αὐτὰ βάλλῃς, ἀπώλετο· ἢν σαπῇ, οὖρον ἢ ὄξος γένοιτο ἢ εἴ τι τούτων χεῖρον.Nil profecto his verbis gravius, nil verius, quibus declarabat maximus philosophorum, litteras atque doctrinas philosophiae, cum in hominem falsum atque degenerem tamquam in vas spurcum atque pollutum influxissent, verti, mutari, corrumpi et, quod ipse κυνικώτερον ait, urinam fieri aut si quid est urina spurcius.