Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

sed, quod ultro existumabamus, id scriptum invenimus in commentariis ad ius pontificum pertinentibus, bidennes primo dictas, d littera inmissa, quasi biennes, tum longo usu loquendi corruptam vocem esse et ex bidennibus bidentes factum,.quoniam id videbatur esse dictu facilius leniusque.

Hyginus tamen Iulius, qui ius pontificum non videtur ignorasse, in quarto librorum quos De Vergilio fecit, bidentes appellari scripsit hostias quae per aetatem duos dentes altiores haberent.

Verba illius ipsa posui: Quae bidens est, inquit, hostia, oportet habeat dentes octo, sed ex his duo ceteris altiores, per quos appareat ex minore aetate

in maiorem transcendisse. Haec Hygini opinio an vera sit, non argui [*](argui, an addition suggested by Hosius; argumentis iudicari, Hertz (see crit. note 2).) argumentis, sed oculis videri [*](videri, Q; iudicari, ω.) potest.

Quod Laberius verba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod multis item verbis utitur de quibus an sint Latina quaeri solet.

LABERIUS, in mimis quos scriptitavit, oppido quam verba finxit praelicenter.

Nam et mendicimonium dicit et et adulterionem adulteritatemque pro adulterio et depudicavit pro stupravit et abluvium pro diluvio et, quod in mimo ponit quem Cophinum inscripsit, [*](inscripsit, Nonius ii, p. 141. 2 (p. 205 Linds.); scripsit, ω.)

manuatus est pro furatus est et item in Fullone furem manuarium appellat:

  1. manuari (inquit) pudorem perdidisti,
multaque alia huiuscemodi novat.

Neque non obsoleta quoque et maculantia ex sordidiore vulgi usu ponit, quale est in Staminariis:

  1. Tóllet bona fide vos Orcus in catómum.

Et elutriare lintea et lavandaria dicit, quae ad lavandum sint data, et:

  1. coicior (inquit) in fullónicam,
et:
  1. Quid próperas? ecquid praecurris, caldónia? [*](caldonia, MSS.; Caldonia, Hosius; Calidoniam, Ribbeck.)

Item in Restione talabarriunculos dicit, quos vulgus talabarriones,

item in Compitalibus:

  1. malas malaxavi,

item in Cacomnemone:

  1. Hic est (inquit)
  2. Í gurdus, quem ego me abhinc menses duos ex África
  3. Vénientem excepísse tibi narrávi,
item in mimo,

qui inscribitur , [*](Natalicius, Fleckeisen; nata, L. (1. X) ΠΧ; nata, Z1; Natalia or Natta, Bothe.) cippum dicit et obbam et camellam et pittacium et capitium:

  1. Induis (inquit) cápitium tunicaé pittacium.