Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sumpta historia ex Herodoti libro super fidicine Arione.

CELERI admodum et cohibili oratione vocumque filo tereti et candido fabulam scripsit Herodotus super fidicine illo Arione.

Vetus, inquit, et nobilis Arion cantator fidibus fuit.

Is loco et oppido

Methymnaeus, terra atque insula omni Lesbius fuit.

Eum Arionem rex Corinthi Periander amicum amatumque habuit artis gratia.

Is inde a rege proficiscitur,

terras inclutas Siciliam atque Italiam visere. Ubi eo venit auresque omnium mentesque in utriusque terrae urbibus demulsit, in quaestibus istic et voluptatibus amoribusque hominum fuit.

Is tum postea grandi pecunia et re bona multa copiosus Corinthum instituit redire,

vnavem igitur et navitas, ut notiores amicioresque sibi, Corinthios delegit.

Sed eos Corinthios, homine accepto navique in altum provecta, praedae pecuniaeque cupidos cepisse consilium de necando Arione.

Tum ilium ibi, pernicie intellecta, pecuniam ceteraque sua, ut haberent, dedisse, vitam modo sibi ut parcerent oravisse.

Navitas precum eius harum commiseritum esse illactenus ut ei necem adferre per vim suis manibus temperarent, sed imperavisse ut iam statim coram desiliret praeceps in mare.