Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed coloniarum alia necessitudo est; non enim veniunt extrinsecus in civitatem nec suis radicibus nituntur, sed ex civitate quasi propagatae sunt et iura institutaque omnia populi Romani, non sui arbitrii, habent.

Quae tamen condicio, cum sit magis obnoxia et minus libera, potior tamen et praestabilior existimatur propter amplitudinem maiestatemque populi Romani, cuius istae coloniae quasi effigies parvae simulacraque esse quaedam videntur, et simul quia obscura oblitterataque sunt municipiorum iura, quibus uti iam per non queunt.

Quod M. Cato differre dixit properare et festinare; et quam incommode Verrius Flaccus verbi quod est festinat ἔτυμον interpretatus est.

FESTINARE et properare idem significare atque in eandem rem dici videntur.

Sed M. Cato id differre existimat eaque hoc modo divisa—verba sunt ipsius ex oratione, quam De Suis Virtutibus

habuit—: Aliud est properare, aliud festinare. Qui unum quid mature transigit, is properat; qui multa simul incipit neque perficit, is festinat.