Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quapropter urbanissime respondisse praetorem, non indoctum virum, barunculo [*](barunculo, Heraeus (see T.LL. s.v.); baruasculo, ω; barbasculo, S. and early edd.; barbariusculo, Madvig.) cuidam ex advocatorum turba, Sulpicius Apollinaris in quadam epistula scriptum

reliquit.

Nam cum ille, inquit, rabula audaculus ita postulasset verbaque ita fecisset: Omnia, vir clarissime, negotia de quibus te cogniturum esse hodie dixisti diligentia et velocitate tua profligata sunt, unum id solum relictum est, de quo, rogo, audias, tum praetor satis ridicule: An illa negotia de quibus iam cognovisse me dicis profligata sint equidem nescio; hoc autem negotium quod in te incidit, procul dubio, sive id audiam sive non audiam, profligatum est.

Quod significare autem volunt qui dicunt, hi qui Latine locuti sunt non profligatum, sed adfectum dixerunt, sicuti M. Cicero in oratione, quam habuit De Provinciis Consularibus.