Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Eundem Bassum Suetonius Tranquillus praepositum esse a M. Antonio provinciis orientalibus Parthosque in Syriam introrumpentis tribus ab eo proelis fusos scribit, eumque primum omnium de Parthis triumphasse et morte obita publico funere sepultum esse.

Verbum profligo a plerisque dici inproprie insciteque.

SICUT alia verba pleraque, ignoratione et inscitia improbe dicentium quae non intellegant, deflexa ac depravata sunt a ratione recta et consuetudine, ita huius quoque verbi, quod est profligo, significatio versa et corrupta est.

Nam cum ab adfligendo et ad perniciem interitumque deducendo inclinatum id tractumque sit, semperque eo verbo qui diligenter locuti sunt ita usi sint, ut profligare dicerent prodigere et deperdere profligatasque res quasi perditas appellarent, nunc audio aedificia et templa et alia fere multa quae prope absoluta adfectaque sunt in nrofligato esse dici ipsaque esse iam profligata.

Quapropter urbanissime respondisse praetorem, non indoctum virum, barunculo [*](barunculo, Heraeus (see T.LL. s.v.); baruasculo, ω; barbasculo, S. and early edd.; barbariusculo, Madvig.) cuidam ex advocatorum turba, Sulpicius Apollinaris in quadam epistula scriptum

reliquit.