Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Nihil adeo de quoquam tantae admirationi fuit, quantae fuerunt quae de Ventidio Basso scripta sunt:
eum Picentem fuisse genere et loco humili; et matrem eius a Pompeio
Strabone, Pompei Magni patre, bello sociali, quo Asculanos subegit, captam cum ipso esse; mox triumphante Pompeio Strabone eum quoque puerum inter ceteros ante currum imperatoris sinu matris vectum esse; post, cum adolevisset, victum sibi aegre quaesisse eumque sordide invenisse comparandis [*](conquirendis, Damsté, but cf. Suet. Jul. lxxv. 3; Calig. xxvii. 1.) mulis et vehiculis, quae magistratibus qui sortiti provincias forent praebenda publice conduxisset. In isto quaestu notum esse coepisse C. Caesari et cum eo profectum esse in Gallias. Tum, quia in ea provincia satis naviter versatus esset et deinceps civili bello mandata sibi pleraque inpigre et strenue fecisset, non modo in amicitiam Caesaris, sed ex ea in amplissimum quoque ordinem pervenisse; mox tribunum quoque plebi ac deinde praetorem creatum atque in eo tempore iudicatum esse a senatu hostem cum M. Antonio; post vero coniunctis partibus [*](patribus, ω; corr. in ς: coniunctum patribus, Hertz.) non pristinam tantum dignitatem reciperasse, sed pontificatum ac deinde consulatum quoque adeptum esse, eamque rem tam intoleranter tulisse populum Romanum, qui Ventidium Bassum meminerat curandis mulis victitasse, ut vulgo per vias urbis versiculi proscriberentur:
- Concúrrite omnes aúgures, harúspices!
- Porténtum inusitátum conflatúm est recens;
- Nam múlas qui fricábat, consul fáctus est.
Eundem Bassum Suetonius Tranquillus praepositum esse a M. Antonio provinciis orientalibus Parthosque in Syriam introrumpentis tribus ab eo proelis fusos scribit, eumque primum omnium de Parthis triumphasse et morte obita publico funere sepultum esse.