Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Atque is tamen, in primo librorum quos de vita illius composuit, errasse videtur, cum eum scripsit tres et viginti annos natum primum causam iudicii publici egisse Sextumque Roscium parricidii reum defendisse.

Dinumeratis quippe annis a Q. Caepione et Q. Serrano, quibus consulibus ante diem tertium Nonas Ianuar. M. Cicero natus est, ad M. Tullium et Cn. Dolabellam quibus consulibus causam privatam Pro Quinctio apud Aquilium Gallum iudicem dixit, sex et viginti anni reperiuntur. Neque dubium est quin post annum quam Pro Quinctio dixerat, Sex. Roscium reum parricidii defenderit, annos iam septem atque viginti natus, L. Sulla Felice II. Q. Metello Pio consulibus.

In qua re etiam Fenestellam errasse Pedianus Asconius animadvertit, quod eum scripserit sexto vicesimo aetatis anno pro Sex. Roscio dixisse.

Longior autem Nepotis quam Fenestellae error est, nisi quis vult in animum inducere Nepotem, studio

amoris et amicitiae adductum, amplificandae admirationis gratia quadriennium suppressisse, ut M. Cicero orationem florentissimam dixisse Pro Roscio admodum adulescens videretur.

Illud adeo ab utriusque oratoris studiosis animadversum et scriptum est, quod Demosthenes et Cicero pari aetate inlustrissimas primas [*](primas suggested by Hosius, omitted in ω.) orationes in causis [*](causis privatis, Hertz.) dixerunt, alter Κατὰ Ἀνδροτίωνος et Κατὰ Τιμοκράτους septem et viginti annos natus, alter anno minor Pro P. Quinctio septimoque et vicesimo Pro Sex. Roscio.

Vixerunt quoque non nimis annorum diversum; alter tres et sexaginta annos, Demosthenes sexaginta.

Quali figura orationis et quam nova L. Piso annalium scriptor usus sit.

DUAE istae in loquendo figurae notae satis usitataeque sunt: mihi nomen est Iulius et mihi nomen est Iulio;

tertiam figuram novam hercle repperi apud Pisonem in secundo Annalium. Verba Pisonis haec sunt: L. Tarquinium, collegam suum quia Tarquinio nomine esset, metuere; eumque orat uti sua voluntate Roma concedat. Quia Tarquinio, inquit, nomine esset; hoc proinde est, tamquam si ego dicam: mihi nomen est Iulium.

Vehiculum quod petorritum appellatur, cuiatis linguae vocabulum sit, Graecae an Gallicae.

Qui ab alio genere vitae detriti iam et retorridi ad litterarum disciplinas serius adeunt, si forte idem sunt garruli natura et subargutuli, oppido quam fiunt in litterarum ostentatione inepti et frivoli.

Quod genus profecto ille homo est, qui de petorritis nuper argutissimas nugas dixit.

Nam cum quaereretur, petorritum quali forma vehiculum cuiatisque linguae vocabulum esset, et faciem vehiculi ementitus est longe alienam falsamque et vocabulum Graecum [*](semigraecum, Damsté.) esse dixit atque adsignificare volucres rotas interpretatus est, commutataque una littera petorritum esse dictum volebat quasi petorrotum;

scriptum etiam hoc esse a Valerio Probo contendit.