Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

APUT Q. Metellum Numidicum in libro accusationis In Valerium Messalam tertio nove dictum esse adnotavimus.

Verba ex oratione eius haec sunt: Cum sese sciret in tantum crimen venisse atque socios ad senatum questum flentes venisse, sese pecunias maximas exactos esse.

Sese [*](Sese added by Hertz.) pecunias, inquit, maximas [*](maximas added by Carrio.) exactos esse pro eo quod est: pecunias a se esse [*](se esse, Hertz; esse, Q; a se, ω.) maximas exactas.

Id nobis videbatur Graeca figura dictum; Graeci enim dicunt: εἰσεπράξατό με ἀργύριον, id significat exegit me pecuniam. Quod si id dici potest, etiam exactus esse aliqui pecuniam dici potest,

Caeciliusque eadem figura in Hypobolimaeo Aeschino usus videtur:

  1. Ego illúd minus nihilo éxigor portórium,
id est nihilominus exigitur de me portorium.