Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Afranius in Consobrinis:

  1. Em istó parentum est vita vilis líberis,
  2. Ubi málunt metui, quám vereri se áb suis.
Hic vereri ex ea parte dictum est quae est non usitatior.

Novius in Lignaria verbum quod est utitur ex contraria parte dicit:

  1. Quía supellex múlta quae non útitur, emitúr tamen,
id est quae usui non est.

M. Cato in quinta Origine: Exercitum, inquit, suum pransum, paratum, cohortatum eduxit foras atque instruxit.

Consolor quoque in partem alteram, praeterquam dici solitum est, scriptum invenimus in epistula Q. Metelli, quam, cum in exilio esset, ad Cn. et ad L. Domitios dedit. At cum animum, inquit, vestrum erga me video, vehementer consolor et fides virtusque vestra mihi ante oculos versatur.