Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Lege, inquit, tu mihi potius quae non intellegis, ut ea tibi ego enarrem.

Quonam, inquam, pacto legere ego possum quae non adsequor? Indistincta namque et confusa fient quae legero, et tuam quoque impedient intentionem.

Tunc aliis etiam qui ibi aderant compluribus idem comprobantibus desiderantibusque, accipit a me librum veterem fidei spectatae, luculente scriptum.

Accipit autem inconstantissimo vultu et maestissimo. Sed quid deinde dicam?

Non audeo hercle postulare ut id credatur mihi.

Pueri in ludo rudes, si eum librum accepissent, non hi magis in legendo deridiculi fuissent, ita et sententias intercidebat et verba corrupte pronuntiabat.

Reddit igitur mihi librum, multis iam ridentibus, et Vides, inquit, oculos meos aegros adsiduisque lucubrationibus prope iam perditos; vix ipsos litterarum apices potui conprehendere; cum valebo ab oculis, revise ad me et librum istum tibi totum legam.

Recte, inquam, sit oculis, magister, tuis;

sed, in quo illis nihil opus est, id, rogo te, dicas mihi: caninum prandium in hoc loco quem legisti quid significat?

Atque ille egregius nebulo, quasi difficili quaestione proterritus, exurgit statim et abiens, Non, inquit, parvam rem quaeris; talia ego gratis non doceo.

Eius autem loci, in quo id proverbium est, verba haec sunt: Non vides apud Mnesitheum scribi tria genera esse vini, nigrum, album, medium, quod

vocant κιρρόν, [*](Viris L.) et novum, vetus, medium? Et efficere nigrum virus, album urinam, medium πέψιν? Novum refrigerare, vetus calefacere, medium esse prandium caninum?

Quid significet prandium caninum, rem leviculam, diu et anxie quaesivimus.

Prandium autem abstemium, in quo nihil potatur, caninum dicitur, quoniam canis vino caret.

Cum igitur medium vinum appellasset, quod neque novum esset neque vetus—et plerumque homines ita loquantur, ut omne vinum aut novum esse dicant aut vetus —nullam vim habere significavit neque novi neque veteris quod medium esset, et idcirco pro vino non habendum, quia neque refrigeraret neque calefaceret. Refrigerare id dicit quod Graece ψύχειν dicitur.

Dissertatio Favorini philosophi adversus cos qui Chaldaei appellantur, et ex coetu motibusque siderum et stellarum fata hominum dicturos pollicentur.

ADVERSUM istos qui sese Chaldaeos seu genethliacos appellant ac de motu deque positu dicere posse quae futura sunt profitentur, audivimus quondam Favorinum philosophum Romae Graece disserentem egregia atque inlustri oratione;

exercendi autem, non ostentandi, gratia ingenii, an quod ita serio iudicatoque existimaret, non habeo dicere. Capita autem locorum argumentorumque quibus usus est, quod eius meminisse potui, egressus ibi ex auditione propere adnotavi, eaque fuerunt ad hanc ferme sententiam: disciplinam istam Chaldaeorum tantae vetustatis non esse quantae videri volunt, neque eos principes eius auctoresque esse, quos ipsi ferant, sed id praestigiarum atque offuciarum genus commentos esse homines aeruscatores et cibum quaestumque ex mendaciis captantes.