Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

De aenigmate.

QUAE Graeci dicunt aenigmata, hoc genus quidam ex nostris veteribus scirpos appellaverunt. Quale est quod nuper invenimus per hercle antiquum, perquam lepidum, tribus versibus senariis compositum aenigma, quod reliquimus inenarratum, ut legentium coniecturas in requirendo acueremus. Versus tres hi sunt:

  1. Semel minusne an bis minus sit, nescio;
  2. An utrumque eorum, ut quondam audivi dicier,
  3. Iovi ipsi regi noluit concedere.

Hoc qui nolit diutius aput sese quaerere, inveniet quid sit in M. Varronis De Sermone Latino ad Marcellum libro secundo.

Quam ob causam Cn. Dolabella proconsul ream mulierem veneficii confitentemque ad Ariopagitas reiecerit.

AD Cn. Dolabellam, proconsulari imperio provinciam Asiam obtinentem, deducta mulier Smyrnaea est.

Eadem mulier virum et filium eodem tempore venenis clam datis vita interfecerat atque id fecisse se confitebatur dicebatque habuisse se faciendi causam, quoniam idem illi maritus et filius alterum filium mulieris, ex viro priore genitum, adulescentem optimum et innocentissimum, exceptum insidiis occidissent.

Idque ita esse factum, controversia non erat. Dolabella retulit ad consilium.

Nemo quisquam ex consilio sententiam ferre in causa tam ancipiti audebat, quod et confessum veneficium, quo maritus et filius necat forent, non admittendum inpunitum videbatur et digna tamen poena in homines sceleratos vindicatum fuisset. Dolabella rem Athenas ad Ariopagitas,

ut ad iudices graviores exercitatioresque, reiecit.

Ariopagitae, cognita causa, accusatorem mulieris et ipsam quae accusabatur centesimo anno adesse iusserunt.

Sic neque absolutum mulieris veneficium est, quod per leges non licuit, neque nocens damnata poenitaque quae digna venia fuit.

Scripta haec historiast in libro Valerii Maximi Factorum et Dictorum Memorabilium nono.

Reditiones in gratiam nobilium virorum memoratu dignae.

P. AFRICANUS superior et Tiberius Gracchus, Tiberii et C. pater, rerum gestarum magnitudine et honorum atque vitae dignitate inlustres viri, dissenserunt saepenumero de republican et ea sive qua alia re non amici fuerunt.

Ea simultas cum diu mansisset et sollemni die epulum Iovi libaretur atque ob id sacrificium senatus in Capitolio epularetur, fors fuit ut aput eandem mensam duo illi iunctim locarentur.