Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Fuit etiam qui diceret, homo in libris atque in litteris adsiduus, saltem sibi dictum videri u littera media extrita; salutem ante dictum, quod nos saltem diceremus. Nam cum alia quaedam petita et non impetrata sunt, tum solemus, inquit, quasi extremum aliquid petituri quod negari minime debeat, dicere hoc saltem fieri aut dari oportere, tamquam salutem postremo petentes, quam impetrari certe et obtineri sit aequissimum.

Sed hoc

itidem non inlepide quidem fictum, nimis tamen esse videtur commenticium. Censuimus igitur amplius quaerendum.

Quod Sisenna in libris Historiarum adverbis usus est: celatim, vellicatim, saltuatim.

CUM lectitaremus Historiam Sisennae adsidue. huiuscemodi figurae adverbia in oratione eius animadvertimus cuimodi sunt haec: cursim, properatim, celatim, vellicatim, saltuatim.