Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

si ita, inquit, diceretur, gravior scilicet solidiorque fieret sententia et acciperet aliquid iustae in audiendo expectationis;

nunc autem verba haec cupide et temere, in quibus verbis omne momentum rei est, non in concludenda sententia tantum dicuntur, sed supra quoque nondum desiderata ponuntur et quae nasci oririque ex ipsa rei conceptione debebant, ante omnino quam res postulat dicuntur. Nam qui ita dicit: si hoc feceris, cupide fecisse diceris, rem

dicit sensus alicuius ratione conlectam et consertam; qui vero ita dicit: si cupide feceris, cupide fecisse diceris, non longe secus dicit atque si diceret: si cupide feceris, cupide feceris.

Haec ego, inquit, admonui, non ut C. Graccho vitio darem,—dii enim mentem meliorem mihi! nam, si quicquam in tam fortis facundiae viro vitii vel erroris esse dici potest, id omne et auctoritas eius exhausit et vetustas consumpsit,—sed uti caveretis ne vos facile praestringeret modulatus aliqui currentis facundiae sonitus atque ut vim ipsam rerum virtutemque verborum prius pensitaretis et, si quidem gravis atque integra et sincera sententia diceretur, tum, si ita videretur, gressibus quoque ipsis orationis [*](oratoris, Eussner.) et gestibus plauderetis; si vero frigidi et leves et futtiles sensus in verba apte numeroseque posita includerentur, non esse id secus crederetis quam cum homines insigni deformitate ac facie deridicula imitantur histriones et gestiunt.