Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

velut sunt ista quae de C. Verre dicit, quae nos, ut in praesens potuimus, quantum memoria subpeditabat, adscripsimus: Ipse inflammatus scelere et furore in forum venit. Ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat. Expectabant omnes quo tandem progressurus aut quidnam acturus esset, cum repente proripi atque in foro medio nudari ac deligari et virgas expediri iubet.

haec medius fidius sola verba: nudari ac deligari et virgas expediri iubet tanti motus horrorisque sunt, ut non narrari quae gesta sunt, sed rem geri prosus videas.

Gracchus autem non querentis neque implorantis, sed nuntiantis vicem: Palus, inquit, in foro destitutus est, vestimenta detracta sunt, virgis caesus est.

Sed enim M. Cicero praeclare cum diutina repraesentatione, non caesus est, sed caedebatur, inquit, virgis in medio foro Messanae civis Romanus, cum interea nullus gemitus, nulla vox illius miseri inter dolorem strepitumque [*](crepitumque, γ, CiC.) plagarum audiebatur, nisi haec: civis Romanus sum! Hac [*](hac se, CiC.) commemoratione civitatis omnia verbera depulsurum cruciatumque a corpore deiecturum arbitrabatur.

Complorationem deinde tam acerbae rei et odium in Verrem detestationemque aput civis Romanos inpense atque acriter atque inflammanter facit, cum haec dicit: O nomen dulce libertatis! O ius

eximium nostrae civitatis! O lex Porcia legesque Semproniae! O graviter desiderata et aliquando reddita plebi Romanae tribunicia potestas! Hucine tandem haec [*]( Omitted by MSS. of Cic.) omnia reciderunt, ut civis Romanus in provincia populi Romani, in oppido foederatorum, ab eo qui beneficio populi Romani fasces ac secures haberet, deligatus in foro virgis caederetur? Quid? cum ignes ardentesque laminae ceterique cruciatus admovebantur, si te illius acerba imploratio et vox miserabilis non leniebat, [*](inhibebat, Cic.) ne civium quidem Romanorum, qui tum aderant, fletu gemituque maximo commovebare?