Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

In eo namque libro qui De Falsis Pugnis inscriptus est ita de Q. Thermo conquestus est: Dixit a decemviris parum bene sibi cibaria curata esse. vestimenta detrahi atque flagro

caedi. Decemviros Bruttiani verberavere, videre multi mortales. Quis hanc contumeliam, quis hoc imperium, quis hanc servitutem ferre potest? Nemo hoc rex ausus est facere; eane fieri bonis, bono genere gnatis, boni consultis? Ubi societas? ubi fides maiorum? Insignitas iniurias, plagas, verbera, vibices, eos dolores atque carnificinas per dedecus atque maximam contumeliam, inspectantibus popularibus suis atque multis mortalibus, te facere ausum esse? Set quantum luctum, quantum gemitum, quid lacrimarum, quantum fletum factum audivi! Servi iniurias nimis [*](nimias, Mommsen.) aegre ferunt; quid illos, bono genere natos, magna virtute praeditos, opinamini animi habuisse atque habituros, dum vivent?

Quod Cato dixit: Bruttiani verberavere, ne qui fortasse de Bruttianis requirat,

id significat: Cum Hannibal Poenus cum exercitu in Italia esset et aliquot pugnas populus Romanus adversas pugnavisset, primi totius Italiae Bruttii ad Hannibalem desciverunt. Id Romani aegre passi, postquam Hannibal Italia decessit superatique Poeni sunt, Bruttios ignominiae causa non milites scribebant nec pro sociis habebant, sed magistratibus in provincias euntibus parere et praeministrare servorum vicem iusserunt. Itaque hi sequebantur magistratus, tamquam in scaenicis fabulis qui dicebantur lorarii, et quos erant iussi vinciebant aut verberabant; quod autem ex Bruttiis erant, appellati sunt Bruttiani.

Quod P. Nigidius argutissime docuit nomina non positive esse, sed naturalia.