Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Item in his versibus errasse Vergilium dicit:

  1. Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas
  2. Ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli,
  3. Ultus avos Troiae, templa intemerata [*](et temerata, Virg.) Minervae.

Confudit, inquit, et personas diversas et tempora. Nam neque eodem tempore neque per eosdem homines cum Achaeis et cum Pyrro bellatum est. Pyrrus enim,

quem dicit Aeaciden, de Epiro in Italiam transgressus cum Romanis depugnavit adversus Manium Curium, in eo bello ducem.

Argivum autem bellum, id est Achaicum, multis post annis a L. Mummio imperatore gestum est.

Potest igitur, inquit, medius eximi versus, qui de Pyrro inportune inmissus est, quem Vergilius procul dubio exempturus, inquit, fuit.