Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Iniuria factum itur quali verborum ordine Cato dixerit.

AUDIO illi iniuriam factum iri, audio contumeliam dictum iri vulgo quoque ita dici, vulgo et istam esse verborum figuram iam in medio loquendi usu, idcircoque exemplis supersedeo.

Sed contumelia illi vel iniuria factum itur paulo est remotius, exemplum igitur ponemus.

M. Cato

Pro Se contra C. Cassium: Atque evenit ita, Quirites, uti in hac contumelia quae mihi per huiusce petulantiam factum itur, rei quoque publicae medius fidius miserear, Quirites.

Sicut autem contumeliam factum iri significat iri ad contumeliam faciendam, id est opera dari quo fiat, ita contumelia mihi factum itur casu tantum inmutato idem dicit.