Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

LIBRUM esse Democriti, nobilissimi philosophorum, De Vi et Natura Chamaeleontis eumque se legisse

Plinius Secundus in Naturalis Historiae vicesimo octavo refert, multaque vana atque intoleranda auribus deinde quasi a Democrito scripta tradit, ex quibus pauca haec inviti meminimus, quia pertaesum est:

accipitrem avium rapidissimum a chamaeleonte humi reptante, si eum forte supervolet, detrahi et cadere vi quadam in terram ceterisque avibus [*](animalibus, Plin.) laniandum sponte sua obiicere sese et dedere.

Item aliud ultra humanam fidem: caput et collum [*](guttur, Plin.) chamaeleontis si uratur ligno quod appellatur robur, imbres et tonitrus fieri , idque ipsum usu venire, si iecur eiusdem animalis in summis tegulis uratur.

Item aliud, quod hercle an ponerem dubitavi, ita est deridiculae vanitatis, nisi idcirco plane posui quod oportuit nos dicere quid de istiusmodi admirationum fallaci inlecebra sentiremus, qua plerumque capiuntur et ad perniciem elabuntur ingenia maxime sollertia, eaque potissimum quae discendi cupidiora sunt. Sed redeo ad Plinium.

Sinistrum pedem ait chamaeleontis ferro ex igni calefacto torreri [*](torreri in furno, Plin.) cum herba, quae appellatur eodem nomine chamaeleontis, et utrumque macerari unguento conligique in modum pastilli atque in vas mitti ligneum et eum qui id vas ferat, etiamsi is in medio palam versetur, a nullo videri posse.