Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

In hisce verbis Ciceronis ex oratione quinta in Verrem hanc sibi rem praesidio sperant futurum, neque mendum esse neque vitium, errareque istos qui bonos libros violant et futuram scribunt; atque ibi de quodam alio Ciceronis verbo dictum, quod probe scriptum perperam mutatur; et aspersa pauca de modulis numerisque orationis, quos Cicero avide sectatus est.

IN oratione Ciceronis quinta In Verrem, libro spectatae fidei,

Tironiana cura atque disciplina facto, ita [*](ita facto ita, ω; facto, A.) scriptum fuit:

Homines tenues, obscuro loco nati, navigant; adeunt ad ea loca quae numquam antea adierant. [*](viderunt, ubi neque, Cic.) Neque noti esse iis quo venerunt neque semper cum cognitoribus esse possunt, hac una tamen fiducia civitatis, non modo apud nostros magistratus, qui et legum et existimationis periculo
continentur, neque apud cives solum Romanos, qui et sermonis et iuris et multarum rerum societate iuncti sunt, fore se tutos arbitrantur, sed quocumque venerint, hanc sibi rem praesidio sperant futurum. [*](futuram, MSS. of Cic.)

Videbatur compluribus in extremo verbo menda esse. Debuisse enim scribi putabant non futurum, sed futuram, neque dubitabant quin liber emendandus esset, ne, ut in Plauti comoedia moechus, sic enim mendae suae inludiabant, ita in Ciceronis oratione soloecismus esset manifestarius.

Aderat forte ibi amicus noster, homo lectione multa exercitus, cui pleraque omnia veterum litterarum quaesita, meditata evigilataque erant.

Is, libro inspecto, ait nullum esse in eo verbo neque mendum neque vitium et Ciceronem probe ac vetuste locutum.

Nam futurum, inquit, non refertur ad rem, sicut legentibus temere et incuriose videtur, neque pro participio positum est, set verbum est indefinitum, quod Graeci appellant ἀπαρέμφατον, neque numeris neque generibus praeserviens,

set liberum undique et impromiscum, quali C. Gracchus verbo usus est in oratione cuius titulus est De P. Popilio circum Conciliabula, in qua ita est: Credo ego inimicos meos hoc dicturum. Inimicos dicturum, inquit, non dicturos; videturne ea ratione positum esse aput Gracchum dicturum,

qua est aput

Ciceronem futurum? Sicut in Graeca oratione sine ulla vitii suspicione omnibus numeris generibusque sine discrimine tribuuntur huiuscemodi verba: ἐρεῖν, ποιήσειν, ἔσεσθαι et similia.

In Claudi quoque Quadrigarii tertio Annali verba haec esse dixit: I[*](I = ei, ii.) dum conciderentur, hostium copias ibi occupatas futurum ; in duodevicesimo Annali eiusdem Quadrigarii principium libri sic scriptum: Si pro tua bonitate et nostra voluntate tibi valitudo subpetit, est quod speremus deos bonis benefacturum;

item in Valerii Antiatis libro quarto vicesimo simili modo scriptum esse: Si eae res divinae factae recteque perlitatae essent, haruspices dixerunt omnia ex sententia processurum esse. Plautus etiam in Casina,

cum de puella loqueretur, occisurum dixit, non occisuram, his verbis:

  1. Etiamne habet [*](sed etiamne habet nunc, Plaut.) Casina gladium?
  2. Habét, sed duós.—Quid duós? [*](quid duos, Plaut.; quibus, ω.) —Alteró te
  3. Occísurum aít, alteró vilicum.

Item Laberius in Gemellis:

  1. Nón putavi (inquit) hoc eám facturum.

Non ergo isti omnes soloecismus quid esset ignorarunt, sed et Gracchus dicturum et Quadrigarius et facturum et Antias processurum et Plautus occisurum et Laberius facturum indefinito modo dixerunt,

qui modus neque in numeros neque in personas neque in tempora neque in genera

distrahitur, sed omnia istaec una eademque declinatione complectitur,

sicuti M. Cicero futurum dixit non virili genere neque neutro, soloecismus enim plane foret, sed verbo usus est ab omni necessitate generum absoluto.

Idem autem ille amicus noster in eiusdem M. Tullii oratione, quae est De imperio Cn. Pompei, ita scriptum esse a Cicerone dicebat atque ipse ita lectitabat: Cum vestros portus, atque eos portus quibus vitam ac spiritum ducitis, in praedonum fuisse potestatem sciatis,

neque soloecismum esse aiebat in potestatem fuisse, ut vulgus semidoctum putat, sed ratione dictum certa et proba contendebat, qua et Graeci ita uterentur; et Plautus, verborum Latinorum elegantissimus, in Amphitruone dixit:

  1. número [*](nunc vero, codd. Plaut.; numero, β, Nonius, 352.) mihi in fuit,
non, ut dici solitum est, in mente.

Sed enim praeter Plautum, cuius ille in praesens exemplo usus est, multam nos quoque apud veteres scriptores locutionum talium copiam offendimus atque his vulgo adnotamentis inspersimus.

Ut et rationem autem istam missam facias et auctoritates, sonus tamen et positura ipsa verborum satis declarat id potius ἐπιμελείᾳ τῶν λέξεων modulamentisque orationis M. Tullii convenisse, ut, quoniam utrumvis dici

Latine posset, potestatem dicere mallet, non potestate.