Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Tria epigrammata trium veterum poetarum, Naevii, Plauti, Pacuvii, quae facta ab ipsis sepulcris eorum incisa sunt.

TRIUM poetarum inlustrium epigrammata, Cn. Naevii, Plauti, M. Pacuvii, quae ipsi fecerunt et incidenda sepulcro suo reliquerunt, nobilitatis eorum gratia et venustatis scribenda in his commentariis esse duxi.

Epigramma Naevi plenum superbiae Campanae, quod testimonium esse iustum potuisset, nisi ab ipso dictum esset:

  1. Inmórtalés mortáles si forét fas flére,
  2. Flerént divaé Caménae Naéviúm poétam.
  3. Itáque póstquam est Ó [*](Orcho, ω. Orchi, β. cf. alicui dono dare.) tráditús thesaúro,
  4. Oblíti súnt Romaé loquiér linguá Latína. [*](The scansion is quantitative. Saturnian verse is also scanned as accentual.)

Epigramma Plauti, quod dubitassemus an Plauti foret, nisi a M. Varrone positum esset in libro De Poetis primo:

  1. Postquam est mortem aptus Plautus, Comoedia luget,
  2. Scaena est deserta, dein Risus, Ludus Iocusque
  3. Et Numeri innumeri simul omnes conlacrimarunt.

Epigramma Pacuvii verecundissimum et purissimum dignumque eius elegantissima gravitate:

  1. Adulescens, tametsi [*](tamen etsi, ω.) próperas, hoc te saxúlum [*](te saxulum, Bücheler and Bormann; te saxum, P, V; thesaurum, R.) rogat,
  2. Ut sése aspicias, deínde quod scriptum ést legas.
  3. Hic súnt poetae Pácuvi [*](Pacuvii, ω.) Marcí sita
  4. Ossa. Hóc volebam néscius ne essés. Vale.

Quibus verbis M. Varro indutias definierit; quaesitumque inibi , quaenam ratio sit vocabuli indutiarum.

DUOBUS modis M. Varro in libro Humanarum, qui est De Bello et Pace, indutiae quid sint, definit. Indutiae sunt, inquit, pax castrensis paucorum dierum;

item alio in loco, indutiae sunt, inquit, belli feriae.

Sed lepidae magis atque iucundae brevitatis utraque definitio quam plana aut proba esse videtur.

Nam neque pax est indutiae— bellum enim manet, pugna cessat—neque in solis castris neque paucorum tantum dierum indutiae sunt.

Quid enim dicemus, si indutiis mensum

aliquot factis in oppida castris concedatur? Nonne tum quoque indutiae sunt?

Aut rursus quid esse id dicemus quod in primo Annalium Quadrigarii scriptum est, C. Pontium Samnitem a dictatore Romano sex horarum indutias postulasse, si indutiae paucorum tantum dierum appellandae sunt?

Belli autem ferias festive magis dixit quam aperte atque definite.

Graeci autem significantius consignatiusque cessationem istam pugnae pacticiam ἐκεχειρίαν dixerunt, exempta littera una sonitus vastioris et subdita [*](subdita, J. F. Gronov; sub vita (vitae, R), ω..) lenioris.