Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

puer, matre urgente, lepidi atque festivi mendacii consilium capit. Actum in senatu dixit, utrum videretur utilius exque republica esse unusne ut duas uxores haberet, an ut una apud duos nupta esset.

Hoc illa ubi audivit, animus compavescit,

domo trepidans egreditur, ad ceteras matronas perfert. Venit [*](perfert. Venit, Klotz; pervenit, ω. pervenit. It, Mommsen.) ad senatum postridie matrum familias caterva. Lacrimantes atque obsecrantes orant una potius ut duobus nupta fieret quam ut uni duae.

Senatores, ingredientes in curiam, quae illa mulierum intemperies et quid sibi postulatio istaec vellet, mirabantur.

Puer Papirius in medium curiae progressus, quid mater audire institisset, quid ipse matri dixisset, rem, sicut fuerat, denarrat.

Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur, consultum facit uti posthac pueri cum patribus in curiam ne introeant, praeter ille unus Papirius, atque puero postea cognomentum honoris

gratia inditum Praetextatus ob tacendi loquendique in aetate praetextae prudentiam.

Tria epigrammata trium veterum poetarum, Naevii, Plauti, Pacuvii, quae facta ab ipsis sepulcris eorum incisa sunt.

TRIUM poetarum inlustrium epigrammata, Cn. Naevii, Plauti, M. Pacuvii, quae ipsi fecerunt et incidenda sepulcro suo reliquerunt, nobilitatis eorum gratia et venustatis scribenda in his commentariis esse duxi.

Epigramma Naevi plenum superbiae Campanae, quod testimonium esse iustum potuisset, nisi ab ipso dictum esset:

  1. Inmórtalés mortáles si forét fas flére,
  2. Flerént divaé Caménae Naéviúm poétam.
  3. Itáque póstquam est Ó [*](Orcho, ω. Orchi, β. cf. alicui dono dare.) tráditús thesaúro,
  4. Oblíti súnt Romaé loquiér linguá Latína. [*](The scansion is quantitative. Saturnian verse is also scanned as accentual.)

Epigramma Plauti, quod dubitassemus an Plauti foret, nisi a M. Varrone positum esset in libro De Poetis primo:

  1. Postquam est mortem aptus Plautus, Comoedia luget,
  2. Scaena est deserta, dein Risus, Ludus Iocusque
  3. Et Numeri innumeri simul omnes conlacrimarunt.

Epigramma Pacuvii verecundissimum et purissimum dignumque eius elegantissima gravitate:

  1. Adulescens, tametsi [*](tamen etsi, ω.) próperas, hoc te saxúlum [*](te saxulum, Bücheler and Bormann; te saxum, P, V; thesaurum, R.) rogat,
  2. Ut sése aspicias, deínde quod scriptum ést legas.
  3. Hic súnt poetae Pácuvi [*](Pacuvii, ω.) Marcí sita
  4. Ossa. Hóc volebam néscius ne essés. Vale.

Quibus verbis M. Varro indutias definierit; quaesitumque inibi , quaenam ratio sit vocabuli indutiarum.