Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Virgo Vestae quid aetatis et ex quali familia et quo ritu quibusque caerimoniis et religionibus ac quo nomine a pontifice maximo capiatur, et quo statim iure esse incipiat simul atque capta est; quodque, ut Labeo dicit, intestato cuiquam nec eius intestatae quisquam iure heres est.

QUI de virgine capienda scripserunt, quorum diligentissime scripsit Labeo Antistius, minorem quam annos sex, maiorem quam annos decem natam, negaverunt capi fas esse;

item quae non sit patrima et matrima;

item quae lingua debili sensuve aurium deminuta aliave qua corporis labe insignita sit;

item

quae ipsa aut cuius pater emancipatus sit, etiamsi vivo patre in avi potestate sit;

item cuius parentes alter servitutem servierunt aut in negotiis sordidis versantur.

Set et [*](added by Cramer.) eam cuius soror ad id sacerdotium lecta est excusationem mereri aiunt; item cuius pater flamen aut augur aut quindecimvirum sacris faciundis aut [*](aut, Cramer; autem, A; aut qui, ω. ) septemvirum epulonum aut Salius est.

Sponsae quoque pontificis et tubicinis sacrorum filiae vacatio a sacerdotio isto tribui solet.

Praeterea Capito Ateius scriptum reliquit, neque eius legendam filiam qui domicilium in Italia non haberet, et excusandam eius qui liberos tres haberet.

Virgo autem Vestalis simul est capta atque in atrium Vestae deducta et pontificibus tradita est, eo statim tempore sine emancipatione ac sine capitis minutione e patris potestate exit et ius testamenti faciundi adipiscitur.

De more autem rituque capiundae virginis litterae quidem antiquiores non extant, nisi quae capta prima

est a Numa rege esse captam.

Sed Papiam legem invenimus, qua cavetur ut pontificis maximi arbitratu virgines e populo viginti legantur sortitioque in contione ex eo numero fiat et [*](et fiat, β; omitted by ω.) cuius sors [*](sors added by Mommsen.) virginis ducta erit, ut eam pontifex maximus capiat eaque Vestae fiat.

Sed ea sortitio ex lege Papia non necessaria nunc videri solet. Nam si quis honesto loco natus adeat pontificem maximum atque offerat ad sacerdotium filiam suam, cuius dumtaxat salvis religionum observationibus ratio haberi possit, gratia Papiae [*](Papiae, Carrio; Popiliae, ω.; Papiae illae, Hertz.) legis per senatum fit.

Capi autem virgo propterea dici videtur, quia pontificis maximi manu prensa ab eo parente in cuius potestate est, veluti bello capta, abducitur.

In libro primo Fabii Pictoris, quae verba pontificem maximum dicere oporteat, cum virginem capiat, scriptum est. Ea verba haec sunt: Sacerdotem Vestalem, quae sacra faciat quae ius siet sacerdotem Vestalem facere pro populo Romano Quiritibus, uti quae [*](utique, ω.) optima lege fuit, ita te, Amata, capio.

Plerique autem capi virginem solam debere dici putant. Sed flamines quoque Diales, item pontifices et augures capi dicebantur.

L. Sulla Rerum Gestarum libro secundo ita scripsit: P. Cornelius, cui primum cognomen Sullae impositum est, flamen Dialis captus.

M. Cato de Lusitanis,

cum Servium Galbam accusavit [*](ob eam rem, σ; ob meam, ω.) : Tamen dicunt deficere voluisse. Ego me nunc volo ius pontificium optime scire; iamne ea causa pontifex capiar? Si volo augurium optime tenere, ecquis me ob rem [*](ob eam rem, σ; ob meam, ω.) augurem capiat?

Praeterea in Labeonis, quae ad Tabulas composuit, ita scriptum est: Virgo Vestalis neque heres est cuiquam intestato, neque intestatae quisquam, sed bona eius in [*](in, ς; omitted by ω.) publicum redigi aiunt. Id quo iure fiat, quaeritur.

Amata inter capiendum a pontifice maximo appellatur, quoniam quae prima capta est hoc fuisse nomen traditum est.