Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod Thucydides, scriptor inclitus, Lacedaemonios in acie non tuba, sed tibiis esse usos dicit verbaque eius super ea re posita; quodque Herodotus Alyattem regem fidicinas in tradit; atque inibi quaedam notata de Gracchi fistula contionaria.

AUCTOR historiae Graecae gravissimus Thucydides, Lacedaemonios, summos bellatores, non cornuum tubarumve signis, sed tibiarum modulis in proeliis esse usos refert, non prorsus ex aliquo ritu religionum neque rei divinae gratia neque autem ut excitarentur atque evibrarentur animi, quod cornua et litui moliuntur; sed contra, ut moderatiores modulatioresque fierent, quod tibicinis numeris vis [*](vis, inserted by Nettleship.) temperatur.

Nihil adeo in congrediendis hostibus atque in principiis proeliorum ad salutem virtutemque aptius rati, quam si sonis mitioribus non inmodice ferocirent.

Cum procinctae igitur classes erant et instructa acies in hostem progredi tibicines inter exercitum positi canere inceptabant.

Ea ibi praecentione tranquilla et delectabili atque adeo [*](delectabili adeo, β.; omitted by ω.) venerabili ad quandam quasi militaris musicae disciplinam vis et impetus militum, ne sparsi dispalatique proruerent, cohibebatur.