Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Ac ne de duce quidem supplicium exigi potuit, quamvis vivus in manus venerit; quippe dum circa adprehendendum eum a multitudine contenditur, inter rixantium manus praeda lacerata est.

ENIMVERO et servitium armorum dedecus feras; nam etsi per fortunam in omnia obnoxii, tamen quasi secundum hominum genus sunt et in bona libertatis nostrae adoptantur: bellum Spartaco duce concitatum quo nomine appellem nescio;

quippe cum servi [*]()militaverint, gladiatores imperaverint, illi infimae sortis homines, hi pessumae auxere ludibriis calamitatem Romanam.

Spartacus, Crixus, Oenomaus effracto Lentuli [*](in servos infestius quam in dominos Rossbachius: in dominos quam in servos infestius (quam ora. NL) codd. ) [*](servi: serviliberi B. )

p.242
ludo cum triginta aut amplius eiusdem fortunae viris erupere Capua;[*]()servisque ad vexillum [*]()vocatis cum statim decem milia amplius coissent, homines modo effugisse contenti, iam et vindicari volebant.

Prima sedes velut rabidis beluis mons [*]()Vesuvius placuit. Ibi cum obsiderentur a Clodio Glabro, per fauces cavi montis vitineis delapsi vinculis [*]()ad imas eius descendere radices et exitu inviso [*]()nihil tale opinantis ducis subito impetu castra rapuerunt;

inde alia castra, Vareniana, [*]()deinceps Thorani; totamque pervagantur Campaniam. Nec villarum atque vicorum vastatione contenti Nolam atque Nuceriam, Thurios [*]()atque Metapontum terribili strage populantur.

Adfluentibus in diem copiis cum iam esset iustus exercitus, e viminibus pecudumque tegumentis inconditos sibi clipeos et ferro ergastulorum recocto gladios ac tela fecerunt.