Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Alterum bellum concitavit agrorum divisio, quod [*]()Caesar veteranis patris pretium militiae persolvebat. Semper alias Antonii pessimum ingenium Fulvia tum [*]()gladio cincta virilis militiae uxor agitabat.
Ergo depulsos agris colonos incitando iterum arma [*](se plenae scripsi: is plenae B: .se. plene L. ) [*](furtis: viri fortis B: fortis (o in u mut.) L. ) [*](et heredem ante hereditatem add. B. ) [*](obsidere. At Iahnius: obsiderat B: obsidebat NL. ) [*](crederet: credere B. ) [*](tum Mommsenus: ut B. )
Cum solus etiam gravis paci, [*]()gravis rei publicae esset Antonius, quasi ignis incendio Lepidus accessit. Quid [*]()contra duos consules, duos exercitus? Necesse fuit venire in cruentissimi foederis societatem. Diversa omnium vota, ut ingenia.
Lepidum divitiarum cupido, quarum spes erat ex perturbatione rei publicae, Antonium ultionis [*]()de his qui se hostem iudicassent, Caesarem inultus pater et manibus eius graves Cassius et Brutus agitabant.