Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

dum [*](lata: dilata B.) [*](aut Pompeius: ad pompeii B. ) [*](potentiae: potentiam B. )

p.300
Antonius vario ingenio aut successorem Caesaris indignatur Octavium aut amore Cleopatrae desciscit in regem [*]()*** . Nam aliter salvus esse non potuit,

nisi confugisset ad servitutem. Gratulandum tamen ut in tanta perturbatione est, quod potissimum ad Octavium Caesarem Augustum summa rerum redit, qui sapientia sua atque sollertia perculsum undique ac perturbatum ordinavit imperii corpus, quod haud dubie numquam coire et consentire potuisset, nisi unius praesidis nutu quasi anima et mente regeretur.

Marco Antonio Publio Dolabella consulibus imperium Romanum iam ad Caesarem transferente fortuna varius et multiplex motus civitatis fuit. Quodque in annua caeli conversione [*]()fieri solet, ut mota sidera tonent ac suos flexus tempestate significent, sic tum Romanae dominationis, id est humani generis, conversione penitus intremuit omnique genere discriminum, civilibus, externis, servilibus terrestribus ac navalibus bellis omne imperii corpus agitatum est.