Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Hic sive invidia deum sive fato rapidissimus procurrentis imperii cursus parumper Gallorum Senonum incursione supprimitur.

Quod tempus populo Romano nescio utrum clade funestius fuerit,

an virtutis experimentis speciosius. Ea certe fuit vis calamitatis, ut in experimentum inlatam putem divinitus, scire volentibus inmortalibus dis, an Romana virtus imperium orbis mereretur.

Galli Senones, gens natura ferox, moribus incondita, ad hoc ipsa corporum mole, perinde armis ingentibus, adeo omni genere terribilis fuit, ut plane nata ad hominum interitum, urbium stragem videretur.

Hi quondam ab ultimis terrarum oris et cingente omnia Oceano ingenti agmine profecti, cum iam media vastassent, positis inter Alpes et Padum sedibus, ne his quidem contenti per Italiam [*](decima Iahnius: decumae codd. )

p.42

vagabantur; tum Clusium urbem obsidebant. Pro sociis ac foederatis Romanus intervenit; missi ex more legati. Sed quod ius apud barbaros? Ferocius agunt, et inde certamen.

Conversis igitur a Clusio Romamque venientibus ad Aliam flumen cum exercitu Fabius consul occurrit. Non temere foedior clades; itaque hunc diem fastis Roma damnavit.

Fuso exercitu iam moenibus urbis propinquabant. Erant nulla praesidia. Tum igitur sic, ut numquam alias, apparuit vera illa Romana virtus.

Iam primum maiores natu, amplissimis usi honoribus, in forum coeunt, ibi devovente pontifice dis se [*]()manibus consecrant,

statimque in suas quisque aedes regressi, sic ut in trabeis erant et amplissimo cultu, in curulibus sellis sese reposuerunt, ut, cum venisset hostis,

in sua quisque dignitate moreretur. Pontifices et flamines quidquid religiosissimi in templis erat partim in doleis defossa terra recondunt, partim inposita plaustris secum Veios auferunt.