Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Dum Gallos per Caesarem in septentrione debellat, ipse interim ad orientem grave volnus a Parthis populus Romanus accepit. Nec de fortuna queri possumus;

caret solacio clades. Adversis et dis et hominibus cupiditas consulis Crassi, dum Parthico inhiat auro, undecim strage legionum et ipsius [*](Avaricum: salaricum B: alvaricum N: aviaricum in alvaricum mut. L. ) [*](sustulit sed. Iahnius. ) [*](habe Petrarca: habes codd. )

p.210

capite multata est. Et tribunus plebi Metellus exeuntem ducem hostilibus [*]()diris devoverat, et cum Zeugma transisset exercitus, rapta subitis signa turbinibus hausit Euphrates,

et cum apud Nice-phorium castra posuisset, missi ab Orode [*]()rege legati nuntiavere, percussorum cum Pompeio foederum Sullaque meminisset.

Regiis inhians ille thensauris, nihil ne imaginario quidem iure, sed Seleuciae se responsurum esse respondit.

Itaque dii foederum ultores nec insidiis nec virtuti hostium defuerunt. Iam primum, qui solus et subvehere commeatus et munire poterat a tergo, relictus Euphrates, dum simulato transfugae cuidam Mazarae [*]()Syro creditur.

Tum [*]()in mediam camporum vastitatem eodem duce ductus exercitus, ut undique hosti exponeretur.

Itaque vixdum venerat Carrhas, cum undique praefecti regis Silaces et Surenas [*]()ostendere signa auro sericisque vexillis vibrantia. Tunc sine mora circumfusi undique equitatus in modum grandinis atque nimborum densa pariter tela fuderunt. Sic miserabili strage deletus exercitus.

Ipse in conloquium sollicitatus, signo dato vivus hostium in manus incidisset, nisi tribunis reluctantibus fugam ducis barbari ferro occupassent.

Sic quoque relatum caput ludibrio hostibus fuit.[*]()Filium ducis [*](hostilibus: hostibus B. )[*]( Orode: herode B. )[*](Mazarae: mazare BL. )[*](tum om. B: dum L. )[*](Surenas Aldus: sirenas B: syrenas NL. )[*](sic—fuit sed. Iahnius. )

p.212
paene in conspectu patris idem telis operuerunt. Reliquiae infelicis exercitus, quo [*]()quemque rapuit fuga, in Armeniam, Ciliciam Syriamque distractae, vix nuntium cladis rettulerunt. Caput eius recisum cum dextera manu ad regem reportatum ludibrio fuit, neque indigno. Aurum enim liquidum in rictum oris infusum est, ut cuius animus arserat auri cupiditate, eius etiam mortuum et exsangue corpus auro ureretur.