Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Cum victoria posset uti, frui maluit, relictaque Roma Campaniam Tarentumque perrexit; ubi mox et ipsius et exercitus [*]()ardor elanguit, adeo ut vere dictum sit Capuam Annibali Cannas fuisse.

Si quidem invictum Alpibus indomitumque armis Campani—quis crederet?—soles et tepentes fontibus Baiae subegerunt. [*](et ipsius et exercitus Dukerus: et ipse et ipsius exercitus B. )

p.102

Permissum est interim respirare Romanis et quasi ab inferis emergere. Arma non erant: detracta sunt templis. Deerat iuventus: in sacramentum liberata servitia.

Egebat aerarium: opes suas senatus in medium libens protulit, nec praeter quod in bullis singulisque anulis erat quicquam sibi auri reliquerunt. Eques secutus exemplum imitataeque equitem tribus.

Denique vix suffecere tabulae, vix scribarum manus Laevino Marcelloque consulibus,

cum privatorum opes in publicum referrentur. Quid autem? In eligendis magistratibus quae centuriarum sapientia, cum iuniores a senioribus consilium de creandis consulibus petiverant. Quippe adversus hostem totiens victorem, tam callidum, non virtute tantum, sed suis etiam pugnare consiliis . oportebat.

Prima redeuntis et, ut ita dixerim, revivescentis imperii spes Fabius fuit, qui novam de Annibale victoriam commentus est, non pugnare. Hinc illi cognomen novum et rei publicae salutare Cunctator; hinc illud ex populo, ut imperii scutum vocaretur.

Itaque per Samnium totum, per Falernos Gauranosque saltus sic maceravit Annibalem, ut, quia frangi virtute non poterat, mora comminueretur.

Inde Claudio Marcello duce etiam congredi ausus [*](Golden ornaments which free-born Roman children wore suspended round their necks. ) [*](210 B.C. )

p.104
est: comminus venit et perculit [*]()in Campania sua et ab obsidione Nolae urbis exclusit.

Ausus et Sempronio Graccho duce per Lucaniam sequi et premere terga cedentis, quamvis tum—o pudor!2—servili pugnaret exercitu; [*]()nam hucusque tot mala conpulerant. Sed libertate donati fecerunt de servis se virtute [*]()Romanos.

O horribilem in tot adversis fiduciam! O singularem animum ac spiritum populi Romani! Tam artis adflictisque rebus, ut de Italia sua dubitare [*]()debuisset, ausus tamen est in diversa respicere,

cumque hostis in iugulo [*]()per Campaniam Apuliam-que volitaret mediaque [*]()de Italia Africam faceret, eodem tempore et hunc sustinebat et in Siciliam, Sardiniam, Hispaniam divisa per terrarum orbem arma mittebat.

Sicilia mandata Marcello. Nec diu restitit; tota enim insula in una urbe superata est. Grande illud et ante id tempus invictum caput, Syracusae, quamvis Archimedis ingenio defenderentur, aliquando cesserunt.

Longe illi triplex murus totidemque arces, portus ille marmoreus et fons celebratus Arethusae; nisi quod hactenus profuere, ut pulchritudini victae urbis parceretur. [*](perculit Salmasius: perpulit BI: pepulit N. ) [*](o pudor I: pudor B: o pudor manu NL. ) [*](exercitu I: exercitum B. ) [*](de servis se virtute Salmasius: de servitute codd. ) [*](dubitare I: decedere B. ) [*](hostis in iugulo I: hosti singulo B. ) [*](mediaque Heinsius: mediamque codd. )

p.106

Sardiniam Gracchus arripuit. Sed nihil illi gentium feritas Insanorumque—nam sic vocantur— inmanitas montium profuere. Saevitum in urbes urbemque urbium Caralim, ut gens contumax vilisque mortis saltem desiderio patrii soli doma-retur.

In Hispaniam missi Gnaeus et Publius Scipiones paene totam Poenis eripuerant, sed insidiis Punicae fraudis oppressi rursum amiserant, magnis quidem illi proeliis cum Punicas opes cecidissent. Sed Punicae insidiae alterum ferro castra metantem, alterum, cum vix [*]()evasisset in turrem, cinctum facibus oppresserant.

Igitur in ultionem patris ac patrui missus cum exercitu Scipio, cui iam grande de Africa nomen fata decreverant,

bellatricem illam, viris armisque nobilem Hispaniam, illam seminarium hostilis exercitus, pusilli illam iam [*]()Annibalis eruditricem—incredibile dictu—totam a Pyrenaeis montibus in Herculis columnas et Oceanum recuperavit,

nescias citius an felicius. Quam velociter, quattuor anni fatentur; quam facile, vel una civitas probat. Eodem quippe quo obsessa est die capta est, omenque [*]()Africanae victoriae fuit, quod tam facile victa est Hispaniae Carthago.

Certum est tamen ad profligandam provinciam maxime profecisse [*](vix Rossbachius: vim B. ) [*](pusilli illam iam: pusilli iam B: illam NL: illam iam I. ) [*](omenque: nomenque B: omnemque LI. )

p.108
singularem ducis sanctitatem, quippe qui captivos pueros puellasque praecipuae pulchritudinis barbaris restitueret, ne in conspectum suum quidem passus adduci, ne quid de virginitatis integritate delibasse saltem oculis videretur.