Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Nec vero tantum armis et in campo, sed consiliis quoque et domi [*]()cum rege Pyrrho dimicatum est. Quippe post primam victoriam intellecta vir callidus virtute Romana statim desperavit armis seque ad dolos contulit.

Nam interemptos cremavit, captivosque indulgenter habuit et sine pretio restituit, missisque legatis in urbem omni modo adnisus est ut facto foedere in amicitiam reciperetur.

Sed et bello et pace et foris et domi omnem in partem Romana virtus tum se adprobavit, nec alia magis quam Tarentina victoria ostendit populi Romani fortitudinem, senatus sapientiam,

ducum magnanimitatem. Quinam illi fuerunt viri quos ab elephantis primo proelio obtritos accepimus? Omnium vulnera in pectore, quidam hostibus suis morte sua conmortui, omnium in manibus ensis, et relictae in voltibus minae, et in ipsa morte ira vivebat.

Quod adeo Pyrrhus miratus est ut diceret o quam facile erat orbis imperium occupare, aut mihi Romanis militibus datis, aut me rege Romanis! Quae autem eorum in reparando [*](intra urbem ante cum add. codd.: dei. Iahnius. )

p.64

exercitu festinatio? Cum Pyrrhus video me [*]()inquit plane procreatum Herculis semine, cui quasi ab angue Lernaeo tot caesa hostium capita quasi de sanguine suo renascuntur. Qui autem ille senatus fuit,

cum perorante Appio Caeco pulsi cum muneribus suis ab urbe legati interrogant! regi suo, quid de hostium sede sentirent, urbem templum sibi visam, senatum regum esse concessum [*]()confiterentur?

Qui porro ipsi duces? Vel in castris, cum medicum venale regis caput offerentem Curius remisit, Fabricius oblatam sibi a rege imperii partem repudiavit;

vel in pace, cum Curius fictilia sua Samnitico praeferret auro, Fabricius decem pondo argenti circa Rufinum consularem virum quasi luxuriam censoria gravitate damnaret.

Quis ergo miretur his moribus ea virtute militum victorem [*]()populum Romanum [*]()fuisse, unoque bello Tarentino intra quadriennium maximam partem Italiae, fortissimas gentes, opulentissimas urbes uberrimasque regiones subegisse? Aut quid adeo fidem superet,

quam si principia belli cum exitu conferantur? Victor primo proelio Pyrrhus, tota tremente Campania Lirim Fregellasque populatus, prope captam urbem a Praenestina arce prospexit et a vicensimo [*](video me L Voss. Rehd. Palat.: idem omne BN. ') [*](concessum add. Aldus, cf. Plui. Pyrrh. 19, Liv. ix, 17, 14. ) [*](victorem NL: exercitum B. ) [*](populum romanum NL: populi romani B. )

p.66
lapide oculos trepidae civitatis fumo ac pulvere inplevit.

Eodem postea bis exuto castris, bis saucio et in Graeciam suam trans mare ac terras fugato, pax et quies et tanta de opulentissimis tot gentibus spolia, ut victoriam suam Roma non caperet.

Nec enim temere ullus pulchrior in urbem aut speciosior triumphus intravit.

Ante hunc diem nihil praeter pecora Vulscorum, greges Sabinorum, carpenta Gallorum, fracta Samnitium arma vidisses: tum si captivos aspiceres, Molossi, Thessali, Macedones, Brittius, Apulus atque Lucanus; si pompam, aurum, purpura, signa, tabulae Tarentinaeque deliciae.

Sed nihil libentius populus Romanus aspexit quam illas, quas ita timuerat, cum turribus suis beluas, quae non sine sensu captivitatis summissis cervicibus victores equos sequebantur.

OMNIS mox Italia pacem habuit—quid enim post Tarentum auderent?—nisi quod ultro persequi socios hostium placuit.

domiti ergo Picentes et caput gentis Asculum Sempronio duce, qui tremente inter proelium campo Tellurem deam promissa aede placavit. [*](PICENS N: PYCENSE B. )

p.68

SALLENTINI Picentibus additi caputque regionis Brundisium inclito portu M. Atilio duce. In hoc certamine victoriae pretium templum sibi pastoria Pales ultro poposcit.

Postremi Italicorum in fidem venere Volsinn, opulentissimi Etruscorum, inplorantes opem adversus servos quondam suos, qui libertatem a dominis datam in ipsos erexerant translataque in se re publica dominabantur. Sed hi quoque duce Fabio Gurgite poenas dederunt.

Haec est secunda aetas populi Romani et quasi adulescentia, qua maxime viruit et quodam flore virtutis exarsit ac ferbuit. Itaque inerat quaedam adhuc ex pastoribus feritas, quiddam adhuc spirabat indomitum.