Florida

Apuleius

Apuleius. Apulei Platonici Madaurensis Florida. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1921.

habet interdum et necessaria festinatio honestas moras, saepe uti malis interpellatam uoluntatem: quippe et illis,

p.42
quibus curriculo confecta uia opus est, adeo uti praeoptent pendere equo quam carpento sedere, propter molestias sarcinarum et pondera uehiculorum et moras orbium et salebras orbitarum—adde et lapidum globos et caudicum toros et camporum riuos et collium cliuos—hisce igitur moramentis omnibus qui uolunt deuitare ac uectorem sibimet equum deligunt diutinae fortitudinis, uiuacis pernicitatis, id est et ferre ualidum et ire rapidum, qui campos collesque gradu perlabitur uno, ut ait Lucilius, tamen cum eo equo per uiam concito peruolant, si quem interea conspicantur ex principalibus uiris nobilem hominem, bene consultum, bene cognitum, quanquam oppido festinent, tamen honoris eius gratia cohibent cursum, releuant gradum, retardant equum et ilico in pedes desiliunt, fruticem, quem uerberando equo gestant, eam uirgam in laeuam manum transferunt itaque expedita dextra adeunt ac salutant et, si diutule ille quippiam percontetur, ambulant diutule et fabulantur, denique quantumuis morae in officio libenter insumunt.

Crates ille Diogenis sectator, qui ut lar familiaris apud homines aetatis suae Athenis cultus est: nulla domus unquam clausa erat nec erat patris familias tam absconditum secretum, quin eo tempestiue Crates interueniret, litium omnium et iurgiorum inter propinquos disceptator atque arbiter; quod Herculem olim poetae memorant monstra illa immania hominum ac ferarum uirtute subegisse orbemque terrae purgasse, similiter aduersum iracundiam et inuidiam

p.43
atque auaritiam atque libidinem ceteraque animi humani monstra et flagitia philosophus iste Hercules fuit: eas omnes pestes mentibus exegit, familias purgauit, malitiam perdomuit, seminudus et ipse et claua insignis, etiam Thebis oriundus, unde Herculem fuisse memoria extat—igitur, priusquam plane Crates factus, inter proceres Thebanos numeratus est, lectum genus, frequens famulitium, domus amplo ornata uestibulo, ipse bene uestitus, bene praediatus. post ubi intellegit nullum sibi in re familiari praesidium legatum, quo fretus aetatem agat, omnia fluxa infirmaque esse, quidquid sub caelo diuitiarum est, eas omnes ad bene uiuendum nihil quicquam esse --- .

sicuti nauem bonam, fabre factam, bene intrinsecus compactam, extrinsecus eleganter depictam, mobili clauo, firmis rudentibus, procero malo, insigni carchesio, splendentibus uelis, postremo omnibus armamentis idoneis ad usum et honestis ad contemplationem, eam nauem si aut gubernator non agat aut tempestas agat, ut facile cum illis egregiis instrumentis aut profunda hauserint aut scopuli comminuerint! sed et medici cum intrauerint ad aegrum, uti uisant, nemo eorum, quod tabulina perpulchra in aedibus cernant et lacunaria auro oblita et gregatim pueros ac iuuenes eximia forma in cubiculo circa lectum stantis, aegrum iubet, uti sit animo bono, sed, ubi iuxtim consedit, manum hominis prehendit, eam pertrectat, uenarum pulsum et momenta captat: si quid illic turbatum atque inconditum offendit, illi renuntiat male morbo haberi. diues ille cibo interdicitur; ea die in sua sibi copiosa domo panem non accipit, cum interea totum eius seruitium hilares sunt atque epulantur, nec in ea re quicquam efficit condicione.