psittacus auis Indiae auis est; instar illi minimo minus quam columbarum, sed color non columbarum; non enim lacteus ille uel liuidus uel utrumque, subluteus aut sparsus, est, sed color psittaco uiridis et intimis plumulis et extimis palmulis. nisi quod sola ceruice distinguitur. enimuero ceruicula
p.17
eius circulo mineo uelut aurea torqui pari fulgoris circumactu cingitur et coronatur. rostri prima duritia: cum in petram quampiam concitus altissimo uolatu praecipitat, rostro se uelut anchora excipit. sed et capitis eadem duritia quae rostri. cum sermonem nostrum cogitur aemulari, ferrea clauicula caput tunditur, imperium magistri ut persentiscat; haec discenti ferula est. discit autem statim pullus usque ad duos aetatis suae annos, dum facile os, uti conformetur, dum tenera lingua, uti conuibretur: senex autem captus et indocilis est et obliuiosus. uerum ad disciplinam humani sermonis facilior est psittacus, glande qui uescitur et cuius in pedibus ut hominis quini digituli numerantur. non enim omnibus psittacis id insigne, sed illud omnibus proprium, quod eis lingua latior quam ceteris auibus; eo facilius uerba hominis articulant patentiore plectro et palato. id uero, quod didicit, ita similiter nobis canit uel potius eloquitur, ut, uocem si audias, hominem putes: nam coruum quidem si audias, id est crocitare, non loqui. uerum enimuero et coruus et psittacus nihil aliud quam quod didicerunt pronuntiant. si conuicia docueris, conuiciabitur diebus ac noctibus perstrepens maledictis: hoc illi carmen est, hanc putat cantionem. ubi omnia quae didicit maledicta percensuit, denuo repetit eandem cantilenam. si carere conuicio uelis, lingua excidenda est aut quam primum in siluas suas remittendus est.
---non enim mihi philosophia id genus orationem largita est, ut natura quibusdam auibus breuem et temporarium
p.18
cantum commodauit, hirundinibus matutinum, cicadis meridianum, noctuis serum, ululis uespertinum, bubonibus nocturnum, gallis antelucanum; quippe haec animalia inter se uario tempore et uario modo occinunt et occipiunt carmine, scilicet galli expergifico, bubones gemulo, ululae querulo, noctuae intorto, cicadae obstrepero, hirundines perarguto. sed enim philosophi ratio et oratio tempore iugis est et auditu uenerabilis et intellectu utilis et modo omnicana.
---haec atque hoc genus alia partim cum audiret a Diogene Crates, alias ipse sibimet suggereret, denique in forum exilit, rem familiarem abicit uelut onus stercoris magis labori quam usui, dein coetu facto maximum exclamat: Crates, inquit, Cratestem manu mittit: et exinde non modo solus, uerum nudus et liber omnium, quoad uixit, beate uixit. adeoque eius cupiebatur, ut uirgo nobilis spretis iunioribus ac ditioribus procis ultronea eum sibi optauerit. cumque interscapulum Crates retexisset, quod erat aucto gibbere, peram cum baculo et pallium humi possuisset eamque suppellectilem sibi esse puellae profiteretur eamque
p.19
formam, quam uiderat: proinde sedulo consuleret, ne post querelae causam caperet; enimuero Hipparche condicionem accipit. iam dudum sibi prouisum satis et satis consultum respondit, neque ditiorem maritum neque formonsiorem uspiam gentium posse inuenire; proinde duceret, quo liberet. duxit Cynicus in porticum; ibidem, in loco celebri, coram luce clarissima accubuit, coramque uirginem inminuisset paratam pari constantia, ni Zeno procinctu palliastri circumstantis coronae obtutum magistri in secreto defendisset.