---patitur enim, quod qui herediolum sterilem et agrum scruposum, meras rupinas et senticeta miseri colunt: quoniam nullus in tesquis suis fructus est nec ullam illic aliam frugem uident, sed infelix lolium et steriles dominantur hauenae, suis frugibus indigentes aliena furatum eunt et uicinorum flores decerpunt, scilicet ut eos flores carduis suis misceant; ad eundem modum qui suae uirtutis sterilis est ---
psittacus auis Indiae auis est; instar illi minimo minus quam columbarum, sed color non columbarum; non enim lacteus ille uel liuidus uel utrumque, subluteus aut sparsus, est, sed color psittaco uiridis et intimis plumulis et extimis palmulis. nisi quod sola ceruice distinguitur. enimuero ceruicula
p.17
eius circulo mineo uelut aurea torqui pari fulgoris circumactu cingitur et coronatur. rostri prima duritia: cum in petram quampiam concitus altissimo uolatu praecipitat, rostro se uelut anchora excipit. sed et capitis eadem duritia quae rostri. cum sermonem nostrum cogitur aemulari, ferrea clauicula caput tunditur, imperium magistri ut persentiscat; haec discenti ferula est. discit autem statim pullus usque ad duos aetatis suae annos, dum facile os, uti conformetur, dum tenera lingua, uti conuibretur: senex autem captus et indocilis est et obliuiosus. uerum ad disciplinam humani sermonis facilior est psittacus, glande qui uescitur et cuius in pedibus ut hominis quini digituli numerantur. non enim omnibus psittacis id insigne, sed illud omnibus proprium, quod eis lingua latior quam ceteris auibus; eo facilius uerba hominis articulant patentiore plectro et palato. id uero, quod didicit, ita similiter nobis canit uel potius eloquitur, ut, uocem si audias, hominem putes: nam coruum quidem si audias, id est crocitare, non loqui. uerum enimuero et coruus et psittacus nihil aliud quam quod didicerunt pronuntiant. si conuicia docueris, conuiciabitur diebus ac noctibus perstrepens maledictis: hoc illi carmen est, hanc putat cantionem. ubi omnia quae didicit maledicta percensuit, denuo repetit eandem cantilenam. si carere conuicio uelis, lingua excidenda est aut quam primum in siluas suas remittendus est.