Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Sed dum prima luce Barbarus procedit cubiculo, videt sub lectulo soleas incognitas quibus inductus Philesitherus irrepserat, suspectisque e re nata quae gesta sunt, non uxori, non ulli familiarium cordolio patefacto, sublatis iis et in sinum furtim absconditis, iusso tantum Myrmece per conservos vincto forum versus attrahi, tacitos secum mugitus iterans rapidum dirigit gressum, certus solearum indicio vestigium adulteri posse se perfacile indipisci. Sed ecce per plateam dum Barbarus vultu turgido subductisque superciliis incedit iratus ac pone eum Myrmex vinculis obrutus, non quidem coram noxae prehensus, conscientia tamen pessima permixtus, lacrimis uberibus ac postremis lamentationibus inefficacem commovet miserationem, opportune Philesitherus occurrens, quamquam diverso quodam negotio destinatos, rei pentina tamen facie permotus, non enim deterritus, recolens festinationis suae delictum et cetera consequenter suspicatus sagaciter, extemplo sumpta familiari constantia, dimotis servulis invadit cum

p.434
summo clamore Myrmecem pugnisque malas eius dementer [*]()obtundens, At te inquit Nequissimum et periurum caput, dominus iste tuus et cuncta caeli numina, quae deierando temere devorasti, pessimum pessime perduint, qui de balneis soleas hesterna die mihi furatus es. Dignus Hercule, dignus qui et ista vincula conteras et insuper carceris etiam tenebras perferas. Hac opportuna fallacia vigorati iuvenis inductus, immo sublatus et ad credulitatem delapsus Barbarus, postliminio domum regressus, vocato Myrmece soleas illas offerens et ignovit ex animo et uti domino redderet, cui surripuerat, suasit.”

Hactenus adhuc anicula garriente suscipit mulier: Beatam illam quae tam constantis sodalis libertate fruitur! At ego misella molae etiam sonum et ecce illius scabiosi asini faciem timentem familiarem incidi. Ad haec anus: Iam tibi ego probe suasum et confirmatum animi amatorem illum alacrem vadimonium sistam, et insuper condicta vespertina regressione cubiculo facessit. At pudica uxor statim cenas saliares comparat, vina pretiosa defaecat, pulmenta recentia tuccetis temperat mensa largiter instructa. Denique ut dei cuiusdam adventus, sic expectatur adulteri; nam et opportune maritus foris apud naccam proximum cenitabat. Ergo igitur metis die [*]() [*](The MSS have clementer, which must surely be wrong, and Pricaeus suggested inclementer. I have, with some diffidence, written dementer. ) [*](The MSS have meridie; but the old woman has just said that she will be back at evening, so that I have printed Helm's emendation. )

p.436
propinquante helcio tandem absolutus refectuique secure redditus non tam Hercule laboris libertatem, gratulabar, quam quod revelatis luminibus libere iam cunctas facinorosae mulieris artes prospectare poteram. Sol ipsum quidem delapsus Oceanum subterrenas orbis plagas illuminabat, et ecce nequissimae anus adhaerens lateri temerarius adulter adventat, puer admodum et adhuc lubrico genarum splendore conspicuus, adhuc adulteros ipse delectans: hunc multis admodum saviis exceptum mulier cenam iubet paratam accumbere.

Sed ut primum occursoriam potionem et inchoatum gustum extremis labiis contingebat adulescens, multo celerius opinione rediens maritus adventat. Tunc uxor egregia diras devotiones in eum deprecata et crurum ei fragium abominata, exsangui formidine trepidantem adulterum alveo ligneo, quo frumenta confusa purgari consuerant, temere propter iacenti suppositum abscondit, ingenitaque astutia dissimulato tanto flagitio, intrepidum mentita vultum, percontatur dei marito, cur utique contubernalis artissimi deserta cenula praematurus afforet. At ille dolenti prorsus animo suspirans assidue, Nefarium inquit Et extremum facinus perditae feminae tolerare nequiens fuga me proripui. Hem qualis, dii boni, matrona, quam fida quamque sobria turpissimo se dedecora foedavit! Iuro per istam ego sanctam Cererem, me nunc etiam meis oculis de tali muliere minus credere. His instincta verbis mariti audacissima uxor

p.438
noscendae rei cupiens non cessat obtundere totam prorsus a principio fabulam promeret: nec destitit, donec eius voluntati succubuit maritus et sic, ignarus suorum, domus alienae percenset infortunium:

Contubernalis mei fullonis uxor, alioquin servati pudoris, ut videbatur, femina, quae semper secundo rumore gloriosa Larem mariti pudice gubernabat, occulta libidine prorumpit in adulterum quempiam: cumque furtivos amplexus obiret assidue, ipso illo denique momento, quo nos lauti cenam petebamus, cum eodem illo iuvene miscebatur in Venerem. Ergo nostra repente turbata praesentia, subitario ducta consilio, eundem illum subiectum contegit viminea cavea, quae fustium flexu tereti in rectum aggerata cumulum lacinias circumdatas suffusa candido fumo sulphuris inalbabat, eoque iam, ut sibi videbatur, tutissime celata mensam nobiscum secura participat. Interdum acerrimo gravique odore sulphuris iuvenis inescatus atque obnubilatus intercluso spiritu diffluebat, utque est ingenium vivacis me falli, crebras ei sternutationes commovebat.

Atque ut primum e regione mulieris pone tergum eius maritus acceperat sonum sternutationis—quod enim putaret ab ea profectum—solito sermone salutem ei fuerat imprecatus, et iterato rursum et frequentate saepius, donec rei nimietate commotus quod res erat tandem suspicatus et impulsa mensa protenus remotaque cavea producit hominem crebros anhelitus aegre reflantem; inflammatusque indignatione contumeliae gladium flagitans iugulare moriturum gestiebat, ni respecto communi periculo vix eum ab impetu furioso cohibuissem, asseverans brevi absque noxa nostri suapte inimicum eius violentia sulphuris periturum: nec

p.440
suadela mea sed ipsius rei necessitate lenitus, quippe iam semivivum illum in proxumum deportat angiportum. Tum uxorem eius tacite suasi ac denique persuasi secederet paululum atque ultra limen tabernae ad quampiam tantisper familiarem sibi mulierem migraret,[*]()quoad spatio fervens mariti sedaretur animus qui tanto calore tantaque rabie perculsus non erat dubius aliquid etiam de se suaque coniuge tristius profecto cogitare. Talium contubernalis epularum taedio fugatus Larem reveni meum.

Haec recensente pistore iamdudum procax et temeraria mulier verbis execrantibus fullonis illius detestabatur uxorem, illam perfidam, illam impudicam, denique universi sexus grande dedecus, quae suo pudore postposito torique genialis calcato foedere Larem mariti lupanari maculasset infamia, iamque perdita nuptae dignitate prostitutae sibi nomen adsciverit: addebat et tales oportere vivas exuri feminas. Et tamen taciti vulneris et suae sordidae conscientiae commonita, quo maturius stupratorem suum tegminis cruciatu liberaret, identidem suadebat maritum temperius quieti decedere. At ille, utpote intercepta cena profugerat prorsus ieiunus, mensam potius comiter postulabat. Apponebat ei propere, quamvis invita mulier, quippini destinatam alii: sed mihi penita carpebantur praecordia et praecedens facinus et praesentem deterrimae feminae constantiam cogitanti mecumque sedulo deliberabam, si quo modo possem, detectis ac revelatis fraudibus, auxilium meo perhibere domino, illumque, qui ad instar testudinis alveum succubabat, depulso tegmine cunctis palam facere.

Sic herili contumelia me cruciatum tandem caelestis respexit providentia: nam senex [*](A verb seems to have dropped out of the text. Migraret is van der Vliet's suggestion. )

p.442
claudus, cui nostra tutela permissa fuerat, universa nos iumenta, id hora iam postulante, ad lacum proxumum bibendi causa gregatim prominabat. Quae res optatissimam mihi vindictae subministravit occasionem: namque praetergrediens observatos extremus adulteri digitos, qui per angustias cavi tegminis prominebant, obliquata atque infesta ungula compressos usque ad summam minutiem confero, donec intolerabili dolore commotus, sublato flebili clamore, repulsoque et abiecto alveo, conspectui profano redditus scaenam propudiosae mulieris patefecit. Nec tamen pistor damno pudicitiae magnopere commotus exsangui pallore trepidantem puerum serena fronte et propitiata facie commulcens incipit: Nihil triste de me tibi, fili, metuas. Non sum barbarus nec agresti morum squalore praeditus, nec ad exemplum naccinae truculentiae sulphuris te letali fumo necabo, ac ne iuris quidem severitate lege de adulteriis ad discrimen vocabo capitis tam venustum tamque pulchellum puellum, sed plane cum uxore mea partiario tractabo; nec herciscundae familiae sed communi dividundo formula dimicabo, ut sine ulla controversia vel dissensione tribus nobis in uno conveniat lectulo. Nam et ipse semper cum mea coniuge tam concorditer vixi, ut ex secta prudentium eadem nobis ambobus placerent. Sed nec aequitas ipsa patitur habere plus auctoritatis uxorem quam maritum.

Talis sermonis blanditie cavillatum deducebat ad

p.444
torum nolentem puerum, sequentem tamen, et pudicissima illa uxore altrorsus disclusa solus ipse cum puero cubans gratissima corruptarum nuptiarum vindicta perfruebatur. Sed cum primum rota solis lucida diem peperit, vocatis duobus e familia validissimis, quam altissime sublato puero, ferula nates eius obvertit berans, Tu autem, inquit Tam mollis ac teneri et admodum puer, defraudatis amatoribus aetatis tuae flore, mulieres appetis atque eas liberas et connubia lege sociata corrumpis et intempestivum tibi nomen adulteri vindicas? His et pluribus verbis compellatum et insuper affatim plagis castigatum forinsecus abicit; at ille adulterarum omnium fortissimus insperata potitus salute, tamen nates candidas illas noctu diuque diruptus, maerens profugit: nec setius pistor ille nuntium remisit uxori eamque protinus de sua proturbavit domo.

At illa praeter genuinam nequitiam contumelia etiam, quamvis iusta, tamen altius commota atque exasperata ad armillum revertitur et ad familiares feminarum artes accenditur, magnaque cura requisitam veteratricem quandam feminam, quae devotionibus ac maleficiis quidvis efficere posse credebatur, multis exorat precibus multisque suffarcinat muneribus, alterum de duobus postulans, vel rursum mitigato conciliari marito, vel si id nequiverit, certe larva vel aliquo diro numine immisso violenter eius expugnari spiritum. Tunc saga illa et divini potens primis adhuc armis facinorosae disciplinae suae velitatur et vehementer offensum mariti flectere atque in amorem impellere conatur animum. Quae res cum ei sequius ac rata fuerat proveniret, indignata numinibus, et praeter praemii destinatum compendium contemptione etiam stimulata, ipsi iam miserrimi mariti incipit imminere capiti, umbramque violenter peremptae mulieris ad exitium eius instigare.

Sed forsitan lector scrupulosus reprehendens narratum meum sic argumentaberis: Unde autem tu astutule asine, intra terminos pistrini contectus quid secreto, ut affirmas, mulieres gesserint scire potuisti? Accipe igitur quemadmodum homo curiosus iumenti faciem sustinens cuncta quae in perniciem pistoris mei gesta sunt cognovi. Diem ferme circa mediam repente intra pistrinum mulier reatu miraque tristitie deformis apparuit flebili centunculo semiamicta, nudis et intectis pedibus, lurore buxeo macieque foedata, et discerptae comae semicanae sordentes inspersu cineris pleramque eius anteventulae contegebant faciem. Haec talis manu pistori clementer iniecta, quasi quippiam secreto collocutura in suum sibi cubiculum deducit eum et adducta fore quam diutissime demoratur. Sed cum esset iam confectum omne frumentum, quod inter manus opifices tractaverant, necessarioque peti deberet aliud, servuli cubiculum propter adstantes dominum vocabant operique supplementum postulabant: atque ut illis saepicule

p.448
et intervocaliter clamantibus nullus respondit dominus, iam forem pulsare validius et, quod diligentissime fuerat oppessulata, maius peiusque aliquid opinantes, nisu valido reducto vel diffracto cardine tandem patefaciunt aditum. Nec uspiam reperta illa muliere vident e quodam tigillo constrictum iamque exanimem pendere dominum; eumque nodo cervicis absolutum detractumque summis plangoribus; summisque lamentationibus atque ultimo lavacro procurant, peractisque feralibus officiis frequenti prosequente comitatu tradunt sepulturae.

Die sequenti filia eius accurrit e proxumo castello, in quod pridem denupserat, maesta atque crines pendulos quatiens et interdum pugnis obtundens ubera; quae nullo quidem domus infortunium nuntiante cuncta cognorat, sed ei per quietem obtulit sese flebilis patris sui facies, adhuc nodo revincta cervice, eique totum novercae scelus aperuit, de adulterio, de maleficio, et quemadmodum larvatus ad inferos demeasset. Ea cum se diutino plangore cruciasset, concursu familiarium cohibita tandem pausam luctui fecit: iamque nono die rite completis apud tumulum sollemnibus familiam supellectilemque et omnia iumenta ad hereditariam deducit auctionem: tunc unum Larem varie dispergit venditionis incertae licentiosa fortuna. Me denique ipsum pauperculus quidam hortulanus comparat quinquaginta nummis, magno, ut aiebat, sed ut communi labore victum sibi quaereret.

Res ipsa mihi poscere videtur ut huius quoque servitii mei

p.450
disciplinam exponam. Matutino me multis holeribus onustum proxumam civitatem deducere consuerat dominus atque ibi venditoribus tradita merce dorsum insidens meum sic hortum redire. Ac dum fodiens, dum irrigans ceteraque incurvus labore deservit, ego tantisper otiosus placida quiete recreabar. Sed ecce siderum ordinatis ambagibus per numeros dierum ac mensuum remeans annus, post mustulentas autumni delicias ad hibernas Capricorni pruinas deflexerat et assiduis pluviis nocturnisque rorationibus sub dio et intecto conclusus stabulo continuo discruciabar frigore, quippe cum meus dominus prae nimia paupertate ne sibi quidem, nedum mihi posset stramen aliquod vel exiguum tegimen parare, sed frondoso casulae contentus umbraculo degeret. Ad hoc matutino lutum nimis frigidum gelusque praeacuta frusta nudis invadens pedibus enitebar, ac ne suetis saltem cibariis ventrem meum replere poteram; namque et mihi et ipsi domino cena par ac similis, oppido tamen tenuis aderat, lactucae veteres et insuaves illae, quae seminis enormi senecta ad instar scoparum in amaram caenosi succus cariem exolescunt.

Nocte quadam paterfamilias quidam de pago proxumo tenebris inluniae caliginis impeditus et imbre nimio madefactus, atque ob id ab itinere directo cohibitus, ad hortulum nostrum iam fesso equo deverterat receptusque comiter pro tempore, licet non delicato, necessario tamen quietis subsidio, remunerari benignum hospitem cupiens promittit ei de praediis suis sese daturum et frumenti et olivi

p.452
aliquid et amplius duos vini cados. Nec moratus meus sacculo et utribus vacuis secum apportatis nudae spinae meae residens ad sexagesimum stadium profectionem comparat. Eo iam confecto viae spatio pervenimus ad praedictos agros, ibique statim meum dominum comis hospes opipari prandio participat. Iamque iis poculis mutuis altercantibus mirabile prorsus evenit ostentum. Una de cetera cohorte gallina per mediam cursitans aream clangore genuino velut ovum parere gestiens personabat. Eam suus dominus intuens O bona inquit Ancilla et satis fecunda quae multo iam tempore cotidianis nos partubus saginasti! Nunc etiam cogitas, ut video, gustulum nobis praeparare. Et heus inquit Puer, calathum fetui gallinaceo destinatum angulo solita collocato. Ita uti fuerat iussum procurante puero, gallina consuetae lecticulae spreto cubili ante ipsos pedes domini praematurum sed magno prorsus futurum scrupulo prodidit partum: non enim ovum, quod scimus illud, sed pinnis et unguibus et oculis et voce etiam perfectum edidit pullum, qui matrem suam coepit continuo comitari.

Nec eo setius longe maius ostentum, et quod omnes merito perhorrescerent, exoritur: sub ipsa enim mensa, quae reliquias prandii gerebat, terra dehiscens imitus largissimum emicuit sanguinis fontem 1; hinc resultantes uberrimae guttae mensam cruore perspergunt. Ipsoque illo momento, quo stupore defixi mirantur ac trepidant divina praesagia, concurrit unus e cella vinaria nuntians omne vinum, quod olim diffusum fuerat, in omnibus doliis ferventi calore et prorsus ut igne copioso subdito rebullire. Visae interea [*](MSS fons. But an accusative is necessary, as Petschenig saw, unless we read dehiscente and largissimus, taking terra as an ablative. )

p.454
mustelae etiam mortuum serpentem forinsecus mordicus attrahentes, et de ore pastoricii canis virens exsiluit ranula, ipsumque canem qui proximus consistebat aries appetitum unico morsu strangulavit. Haec tot ac talia ingenti pavore domini illius et familiae totius ad extremum stuporem deiecerant animos, quid prius quidve posterius, quid magis quid minus, numinum caelestium leniendis minis quot et qualibus procuraretur hostiis.

Adhuc omnibus expectatione taeterrimae formidinis torpidis accurrit quidam servulus magnas et postremas domino illi fundorum clades annuntians. Namque is adultis iam tribus liberis doctrina instructis et verecundia praeditis vivebat gloriosus. His adulescentibus erat cum quodam paupere modicae casulae domino vetus familiaritas: at enim casulae parvulae conterminos magnos et beatos agros possidebat vicinus potens et dives et iuvenis, sed prosapiae maiorum gloria male utens pollensque factionibus et cuncta facile faciens in civitate: hic hostili modo vicini tenuis incursabat pauperiem pecua trucidando, boves abigendo, fruges adhuc immaturas obterendo. Iamque tota frugalitate spoliatum ipsis etiam glebulis exterminare gestiebat finiumque inani commota quaestione terram totam sibi vindicabat. Tunc agrestis, verecundus alioquin, avaritia divitis iam spoliatus, ut suo saltem sepulchro paternum retineret solum, amicos plurimos ad

p.456
demonstiationem finium trepidans eximie corrogarat: aderant inter alios tres illi fratres cladibus amici quantulum quantulum ferentes auxilium.

Nec tamen ille vesanus tantillum praesentia multorum civium territus vel etiam confusus, licet non rapinis, saltem verbis temperare voluit sed, illis clementer expostulantibus fervidosque eius mores blanditiis permulcentibus, repente suam suorumque carorum salutem quam sanctissime adiurans asseverat parvi se pendere tot mediatorum praesentiam; denique vicinum illum auriculis per suos servulos sublatum de casula longissime statimque proiectum iri: quo dicto insignis indignatio totos audientium pertemptavit animos. Tunc unus e tribus fratribus incunctanter et paulo liberius respondit, frustra eum suis opibus confisum tyrannica superbia comminari, cum alioquin pauperes etiam liberali legum praesidio de insolentia locupletium consueverint vindicari. Quod oleum flammae, quod sulphur incendio, quod flagellum Furiae, hoc et iste sermo truculentiae hominis nutrimento fuit. Iamque ad extremam insaniam vecors suspendium sese et totis illis et ipsis legibus mandare proclamans, canes pastoricios villaticos, feros atque immanes, assuetos abiecta per agros, essitare cadavera, praeterea etiam transeuntium viatorum passivis [*]()morsibus alumnatos, laxari atque in eorum exitium inhortatos immitti praecipit. Qui simul signo [*](Colvius' ingenious emendation for the MSS' passibus. )

p.458
solito pastorum incensi atque inflammati sunt, furiosa rabie conciti et latratibus etiam absonis horribiles, eunt in homines eosque variis aggressi vulneribus distrahunt ac lacerant, nec fugientibus saltem compescunt sed eo magis irritatiores sequuntur.

Tunc inter confertam trepidae multitudinis stragem e tribus iunior offenso lapide atque obtunsis digitis terrae prosternitur, saevisque illis ac ferocissimis canibus instruit nefariam dapem: protenus enim nancti praedam iacentem miserum illum adulescentem frustatim discerpunt. Atque ut eius letalem ululatum cognovere ceteri fratres, accurrunt maesti suppetias, obvolutisque lacinia laevis manibus lapidum crebris iactibus propugnare fratri atque abigere canes aggrediuntur. Nec tamen eorum ferociam vel conterrere vel expugnare potuere, quippe cum miserrimus adulescens ultima voce prolata, vindicarent de pollutissimo divite mortem fratris iunioris, illico laniatus interisset. Tunc reliqui fratres non tam Hercule desperata quam ultro neglecta sua salute contendunt ad divitem atque ardentibus animis impetuque vesano lapidibus crebris in eum velitantur. At ille cruentus et multis ante flagitiis similibus exercitatus percussor iniecta lancea duorum alterum per pectus medium transadegit a nec tamen peremptus ac prorsum exanimatus adulescens ille terrae concidit; nam telum transvectum atque ex maxima parte pone tergum elapsum soloque nisus violentia defixum rigore librato suspenderat corpus. Sed et quidam de servulis procerus et

p.460
validus sicario illi ferens auxilium lapide contorto tertii illius iuvenis dexterum brachium longo iacui petierat, sed impetu casso per extremos digitos transi currens lapis contra omnium opinionem deciderat innoxius.

Nonnullam tamen sagacissimo iuveni proventus humanior vindictae speculam subministravit ficta namque manus suae debilitate sic crudelissimum iuvenem compellat: Fruere exitio totius nostrae familiae et sanguine trium fratrum insatiabilem tuam crudelitatem pasce, et de prostratis tuis civibus gloriose triumpha, dum scias, licet privato suis possessionibus paupere fines usque et usque proterminaveris, habiturum te tamen vicinum aliquem. Nam haec etiam dextera, quae tuum prorsus amputasset caput, iniquitate fati confusa decidit. Quo sermone, alioquin exasperatus, furiosus latro rapto gladio sua miserrimum iuvenem manu perempturus invadit avidus. Nec tamen sui molliorem provocarat, quippe insperato et longe contra eius opinionem resistens iuvenis complexu fortissimo arripit eius dexteram, magnoque nisu ferro librato multis et crebris ictibus impuram elidit divitis animam, et ut accurrentium etiam familiarium manu se liberaret, confestim adhuc inimici sanguine delibuto mucrone gulam sibi prorsus exsecuit. Haec erant quae prodigiosa praesagaverant ostenta, haec quae miserrimo domino fuerant nuntiata. Nec ullum verbum ac ne tacitum quidem

p.462
fletum tot malis circumventus senex quivit emittere, sed arrepto ferro, quo commodum inter suos epulones caseum atque alias prandii partes diviserat, ipse quoque ad instar infelicissimi sui filii iugulum sibi multis ictibus contrucidat, quoad super mensam cernulus corruens portentuosi cruoris maculas novi sanguinis fluvio proluit.

Ad istum modum puncto brevissimo dilapsae'! domus fortunam hortulanus ille miseratus suosque casus graviter ingemescens, deprensis pro prandio lacrimis vacuasque manus complodens saepicule, protinus inscenso me retro, quam veneramus, viam capessit. Nec innoxius ei saltem regressus evenit: nam i quidam procerus et, ut indicabat habitus atque habitudo, miles e legione, factus nobis obvius, superbo atque arroganti sermone percontatur quorsum vacuum duceret asinum: at meus adhuc maerore permixtus et alias Latini sermonis ignarus, tacitus praeteribat. Nec miles ille familiarem cohibere quivit insolentiam sed indignatus silentio eius ut convicio, viti quam tenebat obtundens eum dorso meo proturbat. Tunc, hortulanus supplicue respondit sermonis ignorantia se quid ille diceret scire non posse: ergo igitur Graece subiciens miles Ubi inquit Ducis asinum istum? Respondit hortulanus petere se civitatem proxumam. Sed mihi inquit Operae eius opus est; nam de proxumo castello sarcinas praesidis nostri cum ceteris iumentis debet advenere, et iniecta statim manu loro me, quo

p.464
ducebar, arreptum incipit trahere. Sed hortulanus prioris plagae vulnere prolapsum capite sanguinem detergens rursus deprecatur civibus atque mansuetius versari commilitonem, idque per spes prosperas eius orabat adiurans. Nam et hic ipse aiebat Iners: asellus et nihilo minus morbo detestabili caducus vix etiam paucos holerum manipulos de proxumo hortulo solet anhelitu languido fatigatus subvehere, nedum ut rebus amplioribus idoneus videatur gerulus.

Sed ubi nullis precibus mitigari militem magisque in suam perniciem advertit efferari, iamque inversa vite de vastiore nodulo cerebrum suum diffindere, currit ad extrema subsidia, simulansque e re ad commovendam miserationem genua eius velle contingere, summissus atque incurvatus, arreptis eius utrisque pedibus sublimem elatum terrae graviter applodit, et statim qua pugnis, qua cubitis, qua morsibus, etiam de via lapide correpto totam faciem manusque eius et latera converberat Nec ille ut primum humi supinatus est, vel repugnare vel omnino munire se potuit sed plane identidem comminabatur, si surrexisset, sese concisurum eum machaera sua frustatim. Quo sermone eius commonefactus hortulanus eripit ei spatham eaque longissime abiecta rursum saevioribus eum plagis aggreditur: nec ille prostratus et praeventus vulneribus ullum repperire saluti quiens subsidium, quod solum restabat, simulat sese mortuum. Tunc spatham illam secum asportans hortulanus inscenso me concito gradu recta festinat ad civitatem, nec hortulum suum saltem curans invisere, ad quempiam sibi devertit familiarem, cunctisque narratis deprecatur periclitanti sibi ferret auxilium seque cum

p.466
suo sibi asino tantisper occultaret, quoad celatus spatio bidui triduive capitalem causam evaderet. Nec oblitus ille veteris amicitiae prompte suscipit, meque per scalas complicitis pedibus in superius cenaculum attracto, hortulanus deorsus in ipsa tabernacula derepit in quandam cistulam et superingesto delitescit orificio.