Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Videtis istum pigrum tardissimumque et nimis asinum? me praeter cetera flagitia nunc nouis periculis etiam angit: ut quemque enim viatorem prospexerit, sive illa scitula mulier seu virgo nubilis seu tener puellus est, illico disturbato gestamine, nonnunquam etiam ipsis stramentis abiectis, furens incurrit et homines amator talis appetit, et humi prostratis illis inhians illicitas atque incognitas temptat libidines et ferinas [*]()aversa Venere invitat ad nuptias. Nam imaginem etiam savii mentiendo ore improba [*](After ferinas the MSS have voluptates. This will not construe, and seems like a gloss on libidines or ferinas nuptias which has crept into the text. )

p.332
compulsat ac morsicat. Quae res nobis non mediocres lites atque iurgia, immo forsitan et crimina pariet. Nunc etiam visa quadam honesta iuvene, ligno quod devehebat abiecto dispersoque, in eam furiosos direxit impetus, et festivus hic amasio humo sordida prostratam mulierem ibidem incoram omnium gestiebat inscendere. Quod nisi ploratu questuque femineo conclamatum viatorum praesidium accurrisset ac de mediis ungulis ipsius esset erepta liberataque, misera illa compavita atque dirupta ipsa quidem cruciabilem cladem sustinuisset, nobis vero poenale reliquisset exitium.

Talibus mendaciis admiscendo sermones alios, qui meum verecundum silentium vehementius premerent, animos pastorum in meam perniciem atrociter suscitavit. Denique unus ex illis: Quin igitur publicum istum maritum, inquit Immo communem omnium adulterum illis suis monstruosis nuptiis condignam victimam us hostiam? et heus tu, puer, ait Obtruncato protinus eo intestina quidem canibus nostris iacta, ceteram vero carnem omnem operariorum cenae reserva. Nam corium affirmatum cineris inspersu dominis referemus eiusque mortem de lupo facile mentiemur. Sublata cunctatione accusator ille meum noxius, ipse etiam pastoralis exsecutor sententiae, laetus et meis insultans malis calcisque illius admonitus, quam inefficacem fuisse mehercules doleo, protinus gladium cotis attritu parabat.

Sed quidam dei coetu illo rusticorum Nefas ait Tam bellum asinum sic enecare et propter luxuriem lasciviamque, amatoria protinus [*]()opera, servitioque tam necessarii carere, cum alioquin exsectis genitalibus possit neque [*](There is a gap in the best MS between amatoria and opera, into which a later hand has written criminatus. Protinus, suggested both by Leo and Plasberg, makes good sense.)

p.334
in Venerem ullo modo surgere vosque omni metu periculi liberare, insuper etiam longe crassior atque corpulentior effici. Multos ego scio non modo asinos inertes, verum etiam ferocissimos equos, nimio libidinis laborantes atque ob id truces vesanosque, adhibita tali detestatione mansuetos ac mansues exinde factos, et oneri ferundo non inhabiles et cetero ministerio patientes. Denique, nisi vobis suadeo nolentibus, possum spatio modico interiecto, quo mercatum proximum obire statui, petitis e domo ferramentis huic curae praeparatis, ad vos actutum redire trucemque amatorem istum atque insuavem dissitis femoribus emasculare et quovis vervece mitiorem efficere.

Tali sententia mediis Orci manibus extractus, sedi extremae poenae reservatus, maerebam et in novissima parte corporis totum me periturum deflebam Inedia denique continua vel praecipiti ruina memet ipse quaerebam extinguere, moriturus quidem nihilominus sed moriturus integer. Dumque in ista necis meae decunctor electione, matutino me rursum puer ille peremptor meus contra montis suetum ducit vestigium. Iamque me de cuiusdam vastissimae ilicis ramo pendulo destinato, paululum viam supergressus ipse securi lignum quod deveheret reddebat, et ecce de proximo specu vastum attollens caput funesta proserpit ursa. Quam simul conspexi, pavidus et repentina facie conterritus totum corporis pondus in postremos poplites recello, arduaque cervice sublimiter elevata, lorum, quo tenebar, rumpo,

p.336
meque protinus pernici fugae committo, perque prona, non tantum pedibus verum etiam toto proiecto corpore propere devolutus immitto me campis subpatentibus, ex [*]()summo studio fugiens immanem ursam ursaque peiorem illum puerum.

Tunc quidam viator solitarium vagumque me respiciens invadit et properiter inscensum baculo quod gerebat obverberans per obliquam ignaramque me ducebat viam. Nec invitus ego cursui me commodabam relinquens atrocissimam virilitatis lanienam; ceterum plagis non magnopere commovebar, quippe consuetus ex forma concidi fustibus. Sed illa Fortuna meis casibus pervicax tam opportunum latibulum misera celeritate praeversa novas instruxit insidias: pastores enim mei perditam sibi requirentes vacculam variasque regiones peragrantes occurrunt nobis fortuito, statimque me cognitum capistro prehensum attrahere gestiunt. Sed audacia valida resistens ille fidem hominum deumque testabatur: Quid me raptatis? Violenter quid invaditis?Ain, te nos tractamus inciviliter, qui nostrum asinum furatus abducis? Quin potius effaris ubi puerum eiusdem agasonem, necatum scilicet, occultaris?: et illico detractus ad terram pugnisque pulsatus et calcibus confusus infit deierans nullum semet vidisse ductorem, [*](One MS has et; another (the best) a gap before summo Colvin's ex seems satisfactory. )

p.338
sed plane continuatum solutum et solitarium ob indicivae praemium occupasse, domino tamen suo restituturum. Atque utinam ipse asinus, inquit Quem nunquam profecto vidissem, vocem quiret humanam dare meaeque testimonium innocentiae perhibere posset; profecto vos huius iniuriae pigeret. Sic asseverans nihil quicquam promovebat: nam collo constrictum reducunt eum pastores molesti contra montis illius silvosa nemora, unde lignum puer solebat egerere: nec uspiam ruris reperitur ille sed plane corpus eius membratim laceratum multisque dispersum locis conspicitur.

Quam rem procul dubio sentiebam ego illius ursae dentibus esse perfectam et Hercule dicerem quod sciebam, si loquendi copia suppeditaret: sed quod solum poteram tacitus licet serae vindictae gratulabar. Et cadaver quidem disiectis partibus tandem totum repertum aegreque concinnatum ibidem terrae dedere, meum vero Bellerophontem, abactorem indubitatum cruentumque percussorem criminantes, ad casas interim suas vinctum perducunt, quoad renascenti die sequenti deductus ad magistratus, ut aiebant, poenae redderetur. Interim dum puerum illum parentes sui plangoribus querebantur et adveniens ecce rusticus nequaquam promissum suum frustratus destinatam sectionem meam flagitat, Non est in his inquit

p.340
unus Indidem praesens iactura nostra, sed plane crastino libet non tantum naturam, verum etiam caput quoque ipsum pessimo isto asino demetere: nee tibi ministerium deerit istorum.

Sic effectum est ut in alterum diem clades differretur mea, at ego gratias agebam bono puero, quod saltem mortuus unam carnificinae meae dieculam donasset. Nec tamen tantillum saltem gratulationi meae quietive spatium datum: nam mater pueri mortem deplorans acerbam filii, fleta et lacrimosa fuscaque veste contecta, ambabus manibus trahens cinerosam canitiem, eiulans et exinde proclamans stabulum irrumpit meum, tunsisque ac diverberatis vehementer uberibus incipit: Et nunc iste securus incumbens praesepio voracitati suae deservit et insatiabilem profundumque ventrem semper esitando distendit, nec aerumnae meae miseretur vel detestabilem casum defuncti magistri recordatur, sed scilicet senectam infirmitatemque meam contemnit ae despicit et impune se laturum tantum scelus credit. At utcumque se praesumit innocentem; est enim congruens pessimis conatibus contra noxiam conscientiam sperare securitatem. Nam pro deum fidem, quadrupes nequissime, licet precariam vocis usuram sumeres, cui tandem vel ineptissimo persuadere possis atrocitatem istam culpa carere, eum propugnare pedibus et arcere morsibus misello puero potueris? An ipsum quidem saepius incursare calcibus potuisti, moriturum vero defendere alacritate simili nequisti? Certe dorso receptum auferres protinus et infesti latronis cruentis manibus eriperes,

p.342
postiemum deserto deiectoque illo conservo magistro comite pastore non solus aufugeres. An ignoras eos etiam, qui morituris auxilium salutare denegarint, quod contra bonos mores id ipsum fecerint, solere puniri? Sed non diutius meis cladibus laetaberis, homicida: senties, efficiam, misero dolori naturales vires adesse.

Et cum dicto subsertis manibus exsolvit suam sibi fasciam pedesque meos singillatim illigans indidem constringit artissime, scilicet ne quod vindictae meae superesset praesidium, et pertica, qua stabuli fores offirmari solebant, abrepta non prius me desiit obtundere quam victis fessisque viribus, suopte pondere degravatus manibus eius fustis esset elapsus. Tunc de brachiorum suorum cita fatigatione conquesta, procurrit ad focum, ardentemque titionem gerens mediis inguinibus obtrudit, donec, solo quod restabat nisus praesidio, liquida fimo strictim egesta faciem atque oculos eius confoedassem. Qua caecitate atque factore tandem fugata est a me pernicies: ceterum titione delirantis Altheae Meleager asinus interissem.

p.344

NOCTIS gallicinio venit quidam iuvenis e proxuma civitate, ut quidem mihi videbatur unus ex famulis Charites, puellae illius quae mecum apud latrones pares aerumnas exanclaverat. Is de eius exitio et domus totius infortunio mira ac nefanda,ignem propter assidens, inter conservorum frequentiam sic annuntiabat: “Equisones opilionesque, etiam busequae, fuit Charite nobis, quae misella et quidem casu gravissimo, nec vero incomitata Manes adivit. Sed ut cuncta noritis, referam vobis a capite quae gesta sunt, quaeque possent merito doctiores, quibus stilos Fortuna subministrat, in historiae specimen chartis involvere.

Erat in proxuma civitate iuvenis natalibus praenobilis, quo clarus eo pecuniae fuit satis locuples sed luxuriae popinalis, scortisque et diurnis potationibus exercitatus, atque ob id factionibus latronum male sociatus, necnon etiam manus inlectus humano cruore, Thrasyllus nomine: idque sic erat et fama dicebat.

Hic cum primum Charite nubendo maturuisset, inter praecipuos procos summo studio petitionis eius munus

p.346
obicrat, et quanquam ceteris omnibus id genus viris antistaret eximiisque muneribus parentum invitaret iudicium, morum tamen improbatus repulsae contumelia fuerat aspersus. Ac dum herilis puella in boni Tlepolemi manum venerat, firmiter deorsus delapsum nutriens amorem et denegati thalami permiscens indignationem, cruento facinori quaerebat accessum. Nanctus denique praesentiae suae tempestillam occasionem, sceleri quod diu cogitarat accingitur, ac die, quo praedonum infestis mucronibus puella fuerat astu virtutibusque sponsi sui liberata, turbae gratulantium exultans insigniter permiscuit sese salutique praesenti ac futurae suboli novorum maritorum gaudibundus, ad honorem splendidae prosapiae inter praecipuos hospites domum nostram receptus, occultato consilio sceleris, amici fidelissimi personam mentiebatur. Iamque sermonibus assiduis et conversatione frequenti, nonnunquam etiam cena poculoque communi carior cariorque factus, in profundam ruinam cupidinis sese paulatim nescius praecipitaverat. Quidni, cum flamma saevi amoris parva quidem primo vapore delectet, sed fomentis consuetudinis exaestuans immodicis ardoribus totos amburat homines?
p.348

Diu denique deliberaverat secum Thrasyllus, quod nec clandestinis colloquiis opportunum repperiret locum, et adulterinae Veneris magis magisque praeclusos aditus copia custodientium cerneret novaeque atque gliscentis affectionis firmissimum vinculum noni posse dissociari perspiceret, et puellae, si vellet, quanquam velle non posset, furatrinae coniugalis incommodaret rudimentum; et tamen ad hoc ipsum quod non potest, contentiosa pernicie, quasi posset, impellitur: quod nunc arduum factu putatur, amore per dies roborato facile videtur effectu. Spectata denique sed, oro, sollicitis animis intendite, quorsum furiosae libidinis proruperint impetus.

Die quadam venatum Tlepolemus assumpto Thrasyllo petebat indagaturus feras, si quid tamen in capreis feritatis est; nec enim Charite maritum suum quaerere patiebatur bestias armatas dente vel cornu. Iamque apud frondosum tumulum ramorumque densis tegminibus umbrosum, prospectu vestigatorum obsaeptis capreis, canes venationis indagini generosae, mandato cubili residentes invaderent bestias, immittuntur; statimque sollertis disciplinae memores, partitae totos praecingunt aditus tacitaque prius servata mussitatione, signo sibi repentino reddito, latratibus fervidis dissonisque miscent omnia. Nec ulla caprea nec pavens damula nec prae ceteris

p.350
feris mitior cerva, sed aper immanis atque invisitatus exsurgit toris callosae cutis obesus, pilis inhorrentibus corio squalidus, setis insurgentibus spinae hispidus dentibus attritu sonaci spumeus, oculis aspectu minaci flammeus, impetu saevo frementis oris totus fulmineus; et primum quidem canum procaciores quae comminus contulerant vestigium, genis hac illac iactatis consectas interficit, dein calcata retiola,

qua primos impetus reduxerat, transabiit. Et nos quidem cuncti pavore deterriti et alioquin innoxiis venationibus consueti, tunc etiam inermes atque immuniti, tegumentis frondis vel arboribus latenter abscondimus; Thrasyllus vero nanctus fraudium opportunum decipulum sic Tlepolemum captiose compellat: Quid stupore confusi vel etiam cassa formidine similes humilitati servorum istorum, vel in modum pavoris feminei deiecti tam opimam praedam mediis manibus amittimus? Quin equos inscendimus? Quin ocius indipiscimur? En cape venabulum, ei ego sumo lanceam; nec tantillum morati protinus insiliunt equos ex summo studio bestiam insequentes. Nec tamen illa genuini vigoris oblita retorquet imi petum et incendio feritatis ardescens dente compulsa quem primum insiliat cunctabunda rimatur. Sed prior Tlepolemus iaculum, quod gerebat, insuper dorsum bestiae contorsit: at Thrasyllus ferae quidem pepercit sed equi, quo vehebatur Tlepolemus, postremos poplites lancea feriens amputat. Quadrupes reccidens, qua sanguis effluxerat, toto tergo supinatus

p.352
invitus dominum suum devolvit ad terram: nec diu, et eum furens aper invadit iacentem ac primo lacinias eius, mox ipsum resurgentem multo dente laniavit. Nec coepti nefarii bonum piguit amicum vel suae saevitiae litatum saltem tanto periculo cernens potuit expleri, sed percito atque plagoso, cruda vulnera contegenti suumque auxilium miscriter roganti per femus dexterum dimisit lanceam, tanto ille quidem fidentius quanto crederet ferri vulnera similia futura prosectu dentium: necnon tamen ipsam quoque bestiam facili manu transadigit.

Ad hunc modum definito iuvene exciti latibulo suo quisque familia maesta concurrimus: at ille quanquam perfecto voto, prostrato inimico laetus ageret, vultu tamen gaudium tegit et frontem asseverat et dolorem simulat, et cadaver, quod ipse fecerat, avide circumplexus, omnia quidem lugentium officia sollerter affinxit; sed solae lacrimae procedere noluerunt. Sic ad nostri similitudinem, qui vere lamentabamur, conformatus manus suae culpam bestiae dabat.

Necdum satis scelere transacto fama dilabitur en cursus primos ad domum Tlepolemi detorquet et aures infelicis nuptae percutit. Quae quidem simul percepit tale nuntium quale non audiet aliud, amens et vecordia percita cursuque bacchata furibundo per plateas populosas et arva rurestria fertur, insana voce casum mariti quiritans: confluunt civium maestae catervae, sequuntur obvii dolore sociato, civitas cuncta vacuatur studio visionis. Et ecce mariti cadaver

p.354
accurrit labantique spiritu totam se super corpus effudit ac paenissime ibidem, quam devoverat ei, reddidit animam. Sed aegre manibus erepta suorum invita remansit in vita, funus vero toto feralem pompam prosequente populo deducitur ad sepulturam.

Sed Thrasyllus nimium nimius clamare, plangere, et quas in primo maerore lacrimas non habebat, iam scilicet crescente gaudio reddere et multis caritatis nominibus veritatem ipsam fallere. Illum amicum, coaetaneum, contubernalem, fratrem denique, addito nomine lugubri, ciere, necnon interdum manus Charites a pulsandis uberibus amovere, luctum sedare, eiulatum coercere, verbis palpantibus stimulum doloris obtundere, variis exemplis multivagi casus solacia nectere, cunctis tamen mentitae pietatis officiis studium contrectandae mulieris adhibere odiosumque amorem suum perperam delectando nutrire. Sed officiis inferialibus statim exactis puella protinus festinat ad maritum suum demeare, cunctasque prorsus pertemptat vias, certe illam lenem otiosamque nec telis ullis indigentem sed placidae quieti consimilem: inedia denique misera et incuria

p.356
squalida tenebris imis abscondita iam cum luce transegerat. Sed Thrasyllus instantia pervicacia partim per semet ipsum, partim per ceteros familiares ac necessarios, ipsos denique puellae parentes extorquet, tandem, iam lurore et illuvie paene collapsa membra lavacro, cibo denique confoveret. At illa parentum suorum alioquin reverens, invita quidem verum religiosae necessitati succumbens, vultu non quidem hilaro, verum paulo sereniore obiens, ut iubebatur, viventium munia, prorsus in pectore, immo vero penitus in medullis luctu ac maerore carpebat animum et dies totos totasque noctes insumebat luctuoso desiderio, et imagines defuncti, quas ad habitum dei Liberi formaverat, affixo servitio divinis percolens honoribus, ipso sese solacio cruciabat.

Verum Thrasyllus praeceps alioquin et de ipso nomine temerarius, priusquam dolorem lacrimae satiarent et percitae mentis resideret furor, et in sese nimietatis senio lassesceret luctus, adhuc flentem maritum, adhuc vestes lacerantem, adhuc capillos distrahentem non dubitavit de nuptiis convenire et imprudentiae labe tacita pectoris sui secreta fraudesque ineffabiles detegere. Sed Charite vocem nefandam et horruit et detestata est et, velut gravi tonitru procellaque sideris vel etiam ipso diali fulmine percussa, corruit corpus et obnubilavit

p.358
animam. Sed intervallo revalescente paulatim spiritu, ferinos mugitus iterans et iam scaenam pessimi Thrasylli perspiciens, ad limam consilii desiderium petitoris distulit. Tunc inter moras umbra illa misere trucidati Tlepolemi sanie cruentam et pallore deformem attollens faciem quietem pudicam interpellat uxoris: Mi coniux (quod tibi prorsus ab alio dici non licebit) etsi pectori tuo iam perimitur nostri memoria, vel acerbae mortis meae casus foedus caritatis intercidit, quovis alio felicius maritare, modo ne in Thrasylli manum sacrilegam convenias, neve sermonem conferas nec mensam accumbas nec toro acquiescas. Fuge mei percussoris cruentam dexteram: noli parricidio nuptias auspicari. Vulnerat illa, quorum sanguinem tuae lacrimae proluerunt, non sunt tota dentium vulnera: lancea mali Thrasylli me tibi fecit alienum: et addidit cetera omnemque scaenam sceleris illuminavit.

At illa, ut primum maesta quieverat toro faciem impressa, etiam nunc dormiens lacrimis emanantibus genas cohumidat et velut quodam tormento inquieta quieti excussa, luctu redintegrato prolixum eiulat,[*]()discissaque interula decora brachia saevientibus palmulis converberat. Nec tamen cum quoquam participatis [*](The end of ch. 7 and the beginning of ch. 8, as well as the end of ch. 8 and the beginning of ch. 9, have suffered by a bad tear in the parchment of the best MS. In both passages the text is a little uncertain. )

p.360
nocturnis imaginibus, sed indicio facinoris prorsus dissimulatio, et nequissimum percussorem punire et aerumnabili vitae sese subtrahere tacita decernit. Ecce rursus improvidae voluptatis detestabilis petitor aures obseratas de nuptiis obtundens aderat: sed illa clementer aspernata sermonem Thrasylli astuque miro personata instanter garrienti summisseque deprecanti Adhuc inquit Tui fratris meique carissimi mariti facies pulchra illa in meis deversatur oculis, adhuc odor cinnameus ambrosei corporis per nares meas percurrit, adhuc formosus Tlepolemus in meo vivit pectore. Boni ergo et optimi consules, si luctui legitimo miserrimae feminae necessarium concesseris tempus, quoad residuis mensibus spatium reliquum compleatur anni, quae res cum meum pudorem, tum etiam tuum salutare commodum respicit, ne forte immaturitate nuptiarum indignatione iusta manes acerbos mariti ad exitium salutis tuae suscitemus.

Nec isto sermone Thrasyllus sobriefactus vel saltem tempestiva pollicitatione recreatus identidem pergit linguae sauciantis susurros improbos inurguere, quoad simulanter revicta Charite suscipit: Istud equidem certe magnopere deprecanti concedas necesse est mihi, mi Thrasylle, ut interdum taciti clandestinos coitus obeamus nec quisquam persentiscat familiarium, quoad dies reliquos metiatur annus. Promissioni fallaciosae mulieris oppressus succubuit Thrasyllus et prolixe consentit de furtivo concubitu,

p.362
noctemque et operias exoptat ultro tenebras, uno potiundi studio postponens omnia. Sed heus tu, inquit Charite Quam probe veste contectus omnique comite viduatus prima vigilia tacitus fores meas accedas unoque sibilo contentus nutricem istam meam opperiare, quae claustris adhaerens excubabit adventui tuo: nec setius patefactis aedibus acceptum te nullo lumine conscio ad meum perducet cubiculum.

Placuit Thrasyllo scaena feralium nuptiarum: nec sequius aliquid suspicatus sed expectatione turbidus de diei tantum spatio et vesperae mora querebatur. Sed ubi sol tandem nocti decessit, exi imperio Charites adornatus et nutricis captiosa vigilia deceptus irrepit cubiculum pronus spei. Tunc anus de iussu dominae blandiens ei furtim depromptis calicibus et oenophoro, quod immixtum vino soporiferum gerebat venenum, crebris potionibus avide ac secure haurientem, mentita dominae tarditatem, quasi parentem assideret aegrotum, facile sepelivit ad somnum. Iamque eo ad omnes iniurias exposito ac supinato, introvocata Charite masculis animis impetuque diro fremens invadit ac supersistit sicarium:

En inquit Fidus coniugis mei comes, en venator egregius, en carus maritus. Haec est illa dextera quae meum sanguinem fudit, hoc pectus quod fraudulentas ambages in meum concinnavit exitium, oculi isti quibus male placui,

p.364
qui quodam modo futuras tenebras auspicantes venientes poenas antecedunt. Quiesce securus, beate somniare. Non ego gladio, non ferro petam: absit ut simili mortis genere cum marito meo coaequeris. Vivo tibi morientur oculi, nec quicquam videbis nisi dormiens. Faxo feliciorem necem inimici tui quam vitam tuam sentias. Lumen certe non videbis, manu comitis indigebis, Chariten non tenebis, nuptias non frueris, nec mortis quiete recreaberis nec vitae voluptate laetaberis, sed incertum simulacrum errabis inter Orcum et solem; et diu quaeres dexteram quae tuas expugnavit pupulas, quodque est in aerumna miserrimum, nescies de quo queraris. At ego sepulchrum mei Tlepolemi tuo luminum cruore libabo et sanctis manibus eius istis oculis parentabo. Sed quid mora temporis dignum cruciatum lucraris et meos forsitan tibi pestiferos imaginaris amplexus? Relictis somnolentis tenebris ad aliam poenalem evigila caliginem: attolle vacuam faciem, vindictam recognosce, infortunium intellege, aerumnas computa. Sic pudicae mulieri tui placuerunt oculi, sic faces nuptiales tuos illuminarunt thalamos. Ultrices habebis pronubas, et orbitatem comitem et perpetuae conscientiae stimulum.