Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
et audaciter in capillos eius immissa manu trahebat eam nequaquam renitentem. Quam ubi primum inductam oblatamque sibi conspexit Venus, laetissimum cachinnum extollit, et qualem solent frequenter irati caputque quatiens et ascalpens aurem dexteram Tandem inquit Dignata es socrum tuam salutare? An potius maritum, qui tuo vulnere periclitatur, intervisere venisti? Sed esto secura; iam enim excipiam te ut bonam nurum condecet: et Ubi sunt inquit Sollicitudo atque Tristities
His editis involat eam vestemque plurifariam diloricat, capilloque discisso et capite conquassato graviter affligit, et accepto frumento et hordeo et milio et papavere et eicere et lente et faba commixtisque acervatim confusis in unum grumulum sic ad illam: Videris enim mihi tam deformis ancilla nullo alio sed tantum sedulo ministerio amatores tuos promereri: iam ergo et ipsa frugem tuam periclitabor. Discem seminum istorum passivam congeriem singulisque granis rite dispositis atque seiugatis ante istam vesperam opus expeditum approbato mihi. Sic assignato tantorum seminum cumulo ipsa cenae nuptiali concessit. Nec Psyche manus admolitur inconditae
Sed initio noctis e convivio nuptiali vino madens et fragrans balsama Venus remeat totumque revincta corpus rosis micantibus, visaque diligentia miri laboris, Non tuum inquit Nequissima, nec tuarum manuum istud opus sed illius, cui tuo, immo et ipsius malo placuisti; et frusto cibarii panis ei proiecto cubitum facessit. Interim Cupido solus interioris domus unici cubiculi custodia clausus coercebatur acriter, partim ne petulanti luxurie vulnus gravaret, partim ne cum sua cupita conveniret. Sic ergo distentis et sub uno tecto separatis amatoribus tetra nox exanclata. Sed Aurora commodum inequitante vocatae Psychae Venus infit talia: Videsne illud nemus quod fluvio
Perrexit Psyche volenter, non obsequium quidem illa functura, sed requiem malorum praecipitia fluvialis rupis habitura. Sed inde de fluvio musicae suavis nutricula leni crepitu dulcis aurae divinitus inspirata sic vaticinatur arundo viridis: Psyche, tantis aerumnis exercita, neque tua miserrima morte meas sanctas aquas polluas nec vero istud horae [*]()contra formidabiles oves feras aditum, quoad de solis flagrantia mutuatae calorem truci rabie solent efferri cornuque acuto et fronte saxea et nonnunquam venenatis morsibus in exitium saevire mortalium Sed dum meridies solis sedaverit vaporem et pecua spiritus fluvialis serenitate conquieverint, poteris sub illa procerissima platano, quae mecum simul unum fluentum bibit, latenter abscondere. Et cum primum mitigata furia laxaverint oves animum, percussis frondibus attigui nemoris lanosum aurum repperies, quod passim stirpibus convexis obhaerescit.
Sic arundo simplex et humana Psychen aegerrimam salutem suam docebat: nec auscultatu impaenitendo [*]() [*](Cuius must necessarily refer to the grove, and not to the river, so that the MSS' gurgites cannot stand. Van der Vliet's frutices is a possible suggestion. ) [*](This is the correction of the older editors for the unintelligible aurive cole of the MSS. ) [*]( So Salmasius for the MSS' istius orae. ) [*]( Why should Psyche be sorry that she had listened to the reed, as the MSS (reading paenitendo) imply? The exact opposite is the case, and is supplied by Petschenig's emendation as in the text.)
At illa studiose gradum celerans montis extremum petit cumulum certe vel illic inventum vitae pessimae finem. Sed cum primum praedicti iugi conterminos locos appulit, videt rei vastae letalem difficultatem: namque saxum immani magnitudine procerum et inaccessa salebritate lubricum mediis e faucibus lapidis fontes horridos evomebat, qui statim proni foraminis lacunis editi perque proclive delapsi et angusti canalis exarato[*]()contecti tramite [*](So Petschenig with great probability for the MSS' exarto. )
Nec Providentiae bonae graves oculos innocentis animae latuit aerumna: nam primi Iovis regalis ales illa repente propansis utrimque pinnis affuit rapax aquila, memorque veteris obsequii, quo ductu Cupidinis Iovi pocillatorem Phrygium sustulerat, opportunam ferens opem deique numen in uxoris laboribus percolens, alti culminis diales vias deserit, et ob os puellae praevolans incipit: At tu simplex alioquin et expers rerum talium, speras te sanctissimi nec minus truculenti fontis vel unam stillam posse furari vel omnino contingere! Diis etiam ipsique Iovi formidabiles aquas istas Stygias vel fando comperisti, quodque vos deieratis per numina deorum, deos per Stygis maiestatem solere! Sed cedo istam urnulam, et protinus arreptam complexamque festinat libratisque pinnarum nutantium molibus inter genas saevientium dentium et trisulca vibramina draconum remigium dextra laevaque porrigens volentes
Nec tamen nutum deae saevientis vel tunc expiare potuit: nam sic eam maiora atque peiora flagitia comminans appellat, renidens exitiabile: Iam tu quidem maga videris quaedam mihi et alta prorsus malefica, quae talibus praeceptis meis obtemperasti naviter; sed adhuc istud, mea pupula, ministrare debebis. Sume istam pyxidem (et dedit) Protinusque ad inferos et ipsius Orci ferales penates te derige. Tunc conferens pyxidem Proserpinae, Petit de te Venus, dicito, Modicum de tua mittas ei formositate, vel ad unam saltem dieculam sufficiens: nam quod habuit dum filium curat aegrotum consumpsit atque contrivit omne. Sed haud immaturius redito, quia me necesse est indidem delitam theatrum deorum frequentare.
Tunc Psyche vel maxime sensit ultimas fortunas suas et velamento reiecto ad promptum exitium sese compelli manifeste comperit: quidni, quae suis pedibus ultro ad Tartarum Manesque commeare cogeretur? Nec cunctata diutius pergit ad quampiam turrim praealtam indidem sese datura praecipitem; sic enim rebatur ad inferos recta atque pulcherrime se posse descendere. Sed turris prorumpit in vocem subitam, et Quid te inquit Praecipitem, o misella, quaeris extinguere? Quidque iam novissimo periculo laborique isto temere succumbis? Nam si spiritus corpore tuo semel fuerit seiugatus, ibis quidem profecto ad imum Tartarum, sed inde nullo pacto redire poteris. [*](The MSS here read minantes or potantes, showing signs of erasure and alteration. Permittentes is due to Bluemner, who )
Mihi ausculta: Lacedaemo Achaiae nobilis civitas non longe sita est; huius conterminam deviis abditam locis quaere Taenarum. Inibi spiraculum Ditis, et per portas hiantes monstratur iter invium cui te limine transmeato simul commiseris, iam canale directo perges ad ipsam Orci regiam. Sed non hactenus vacua debebis per illas tenebras incedere, sed offas polentae mulso concretas ambabus gestare manibus, at in ipso ore duas ferre stipes. Iamque confecta bona parte mortiferae viae continuaberis claudum asinum lignorum gerulum cum agasone simili, qui te rogabit decidentis sarcinae fusticulos aliquos porrigas ei; sed tu nulla voce deprompta tacita praeterito. Nec mora, cum ad flumen mortuum venies, cui praefectus Charon protenus expetens portorium, sic ad ripam ulteriorem sutili cymba deducit commeantes. Ergo et inter mori tuos avaritia vivit, nec Charon ille vel Ditis pater tantus deus, quicquam gratuito facit, sed moriens pauper viaticum debet quaerere, et aes si forte prae manu non fuerit, nemo eum expirare patietur. Huic squalido seni dabis nauli nomine de stipibus quas feres alteram, sic tamen ut ipse sua manu de tui sumat ore. Nec setius tibi pigrum fluentum transi meanti quidam supernatans senex mortuus putres attollens manus orabit ut eum intra navigium trahas: nec tu tamen illicita afflectare pietate.
Transito fluvio modicum te progressam textrices orabunt anus telam struentes, manus paulisper accommodes. Nec id tamen tibi contingere fas est: nam
Sic turris illa prospicua vaticinationis munus explicuit. Nec morata Psyche pergit Taenarum sumptisque rite stipibus illis et offulis, infernum decurrit meatum transitoque per silentium asinaria debili et amnica stipe vectori data, neglecto superi natantis mortui desiderio, et spretis textricum subdolis precibus, et offulae cibo sopita canis horrenda rabie, domum Proserpinae penetrat: nec offerentis