Metamorphoses

Apuleius

Apuleius, creator; Gaselee, S. (Stephen), 1882-1943, editor

“INTEREA Psyche variis iactabatur discursibus, dies noctesque mariti vestigationibus inquieta animo tanto cupidior iratum licet, si non uxoris blanditiis lenire, certe servilibus precibus propitiare. Ei prospecto templo quodam in ardui montis vertice, Unde autem inquit Scio an istic meus degat dominus? et illico dirigit citatum gradum, quem defectum prorsus assiduis laboribus spes incitabat et votum. Iamque navi ter emensis celsioribus iugis pulvinaribus sese proximam intulit: videt spicas frumentarias in acervo et alias flexiles in corona et spicas hordei videt; erant et falces et operae messoriae mundus omnis, sed cuncta passim iacentia et incuria confusa et, ut solet aestu, laborantium manibus proiecta. Haec singula Psyche curiose dividit et discretim remota rite componit, rata scilicet nullius dei fana ac caerimonias neglegere se debere sed omnium benivolam misericordiam corrogare.

Haec eam sollicite seduloque curantem Ceres alma deprehendit et longum exclamat protinus: Ain, Psyche miseranda? Totum per orbem Venus anxia disquisitione tuum vestigium furens animi requirit teque ad extremum supplicium expetit et totis

p.252
numinis sui viribus ultionem flagitat. Tu vero rerum mearum tutelam nunc geris et aliud quicquam cogitas nisi de tua salute? Tunc Psyche pedes eius advoluta et uberi fletu rigans deae vestigia humumque verrens crinibus suis, multiiugis precibus editis, veniam postulabat: Per ego te frugiferam tuam dexteram istam deprecor, per laetificas messium caerimonias, per tacita secreta cistarum et per famulorum tuorum draconum pinnata curricula et glebae Siculae sulcamina et currum rapacem et terram tenacem et inluminarum Proserpinae nuptiarum demeacula et luminosarum filiae inventionum remeacula, et cetera quae silentio tegit Eleusinis Atticae sacrarium, miserandae Psyches animae,.supplicis tuae, subsiste. Inter istam spicarum congeriem patere vel pauculos dies delitescam, quoad deae tantae saeviens ira spatio temporis mitigetur vel certe meae vires diutino labore fessae quietis intervallo leniantur.

Suscipit Ceres: Tuis quidem lacrimosis precibus et commoveor et opitulari cupio; sed cognatae meae, cum qua etiam foedus antiquum amicitiae colo, bonae praeterea feminae, malam gratiam subire nequeo. Decede itaque de istis aedibus protinus, et quod a me retenta custoditaque non fueris, optimi consule.

Contra spem suam repulsa Psyche et afflicta duplici maestitia iter retrorsum porrigens inter

p.254
subsitae convallis sublucidum lucum prospicit fanum sollerti fabrica structura, nec ullam vel dubiam spei melioris viam volens omittere, sed adire cuiuscumque dei veniam, sacratis foribus proximat. Videt dona pretiosa ac lacinias auro litteratas ramis arborum postibusque suffixas, quae cum gratia facti nomen deae cui fuerant dicata testabantur. Tunc genu nixa et manibus aram tepentem amplexa, detersis ante lacrimis, sic apprecatur:

Magni Iovis germana et coniuga, sive tu Sami, quae sola partu vagituque et alimonia tua gloriatur, tenes vetusta delubra; sive celsae Carthaginis, quae te virginem vectura leonis caelo commeantem percolit, beatas sedes frequentas; sive prope ripas Inachi, qui te iam nuptam Tonantis et reginam dearum memorat, inditis Argivorum praesides moenibus; quam cunctus oriens Zygiam veneratur et omnis occidens Lucinam appellat; sis meis extremis casibus Iuno Sospita, meque in tantis exanclatis laboribus defessam imminentis periculi metu libera. Quod sciam, soles praegnatibus periclitantibus ultro subvenire. Ad istum modum supplicanti statim sese Iuno cum totius sui numinis augusta dignitate praesentat, et protinus Quam vellem

p.256
inquit Per fidem nutum meum precibus tuis accommodare! Sed contra voluntatem Veneris, nurus meae, quam filiae semper dilexi loco, praestare me pudor non sinit. Tunc etiam legibus, quae servos alienos perfugas invitis dominis vetant suscipi, prohibeor.

Isto quoque fortunae naufragio Psyche perterrita nec indipisci iam maritum volatilem quiens, tota spe salutis deposita, sic ipsa suas cogitationes consuluit: Iam quae possunt alia meis aerumnis temptari vel adhiberi subsidia, cui nec dearum quidem quamquam volentium potuerunt prodesse suffragia? Quorsum itaque tantis laqueis inclusa vestigium porrigam, quibusque tectis vel etiam tenebris abscondita magnae Veneris inevitabiles oculos effugiam? Quin igitur masculum tandem sumis animum et cassae speculae renuntias fortiter, et ultroneam te dominae tuae reddis et vel sera modestia saevientes impetus eius mitigas? Qui scias an etiam, quem diu quaeritas, illuc in domo matris repperias? Sic ad dubium obsequium, immo ad certum exitium praeparata principium futurae secum meditabatur obsecrationis.

At Venus terrenis remediis inquisitionis abnuens caelum petit. Iubet instrui currum, quem ei Vulcanus aurifex subtili fabrica studiose poliverat et ante thalami rudimentum nuptiale munus obtulerat, limae tenuantis detrimento conspicuum et ipsius auri damno pretiosum. De multis quae circa cubiculum dominae stabulant, procedunt quatuor candidae

p.258
columbae, et hilaris incessibus picta colla torquentes iugum gemmeum subeunt susceptaque domina laetae subvolant. Currum deae prosequentes gannitu constrepenti lasciviunt passeres et ceterae quae dulce cantitant aves melleis modulis suave resonantes adventum deae pronuntiant. Cedunt nubes et caelum filiae panditur et summus aether cum gaudio suscipit deam, nec obvias aquilas vel accipitres rapaces pertimescit magnae Veneris canora familia.

Tunc se protinus ad Iovis regias arces dirigit et petitu superbo Mercuri, dei vocalis, operae necessariam usuram postulat. Nec renuit Iovis caerulum supercilium: tunc ovans illico, comitante etiam. Mercurio, Venus caelo demeat eique sollicite serit verba: Frater Arcadi, scis nempe sororem tuam Venerem sine Mercuri praesentia nil unquam fecisse, nec te praeterit utique quanto iam tempore delitescentem ancillam nequiverim repperire: nil ergo superest, quam tuo praeconio praemium investigationis publicitus edicere. Fac ergo mandatum matures meum et indicia, qui possit agnosci, manifeste designes, ne, si quis occultationis illicitae crimen subierit, ignorantiae se possit excusatione defendere; et simul dicens libellum ei porrigit, ubi Psyches nomen continebatur et cetera. Quo facto protinus domum secessit.

Nec Mercurius omisit obsequium: nam per omnium ora populorum passim discurrens sic

p.260
mandatae praedicationis munus exsequebatur: Si quis a fuga retrahere vel occultam demonstrare poterit fugitivam regis filiam, Veneris ancillam, nomine Psychen, conveniat retro metas Murtias Mercurium praedicatorem, accepturus indicivae nomine ab ipsa. Venere septem savia suavia et unum blandientis appulsu linguae longe mellitum. Ad hunc modum pronuntiante Mercurio tanti praemii cupido certatim omnium mortalium studium arrexerat: quae res nunc vel maxime sustulit Psyches omnem cunctationem. Iamque fores et ius dominae proximanti occurrit una de famulitione Veneris, nomine Consuetudo, statimque, quantum maxime potuit, exclamat: Tandem, ancilla nequissima, dominam habere te scire coepisti? An pro cetera morum tuorum temeritate istud quoque nescire te fingis, quantos labores circa tuas inquisitiones sustinuerimus? Sed bene, quod meas potissimum manus incidisti et inter Orci cancros iam ipsos haesisti, datura scilicet actutum tantae contumaciae poenas;

et audaciter in capillos eius immissa manu trahebat eam nequaquam renitentem. Quam ubi primum inductam oblatamque sibi conspexit Venus, laetissimum cachinnum extollit, et qualem solent frequenter irati caputque quatiens et ascalpens aurem dexteram Tandem inquit Dignata es socrum tuam salutare? An potius maritum, qui tuo vulnere periclitatur, intervisere venisti? Sed esto secura; iam enim excipiam te ut bonam nurum condecet: et Ubi sunt inquit Sollicitudo atque Tristities

p.262
ancillae meae?; quibus intro vocatis torquendam tradidit eam. At illae sequentes herile praeceptum, Psychen misellam flagellis afflictam et ceteris tormentis excruciatam iterum dominae conspectui reddunt. Tunc rursus sublato risu Venus Et ecce inquit Nobis turgidi ventris sui lenocinio commovet miserationem, unde me praeclara subole aviam beatam scilicet faciat. Felix vero ego, quae in ipso aetatis meae flore vocabor avia, et vilis ancillae filius nepos Veneris audiet. Quamquam inepta ego frustra filium dicam: impares enim nuptiae, et praetera in villa sine; testibus, et patre non consentiente factae legitimae non possunt videri, ac per hoc spurius iste nascetur, si tamen partum omnino perferre te patiemur.

His editis involat eam vestemque plurifariam diloricat, capilloque discisso et capite conquassato graviter affligit, et accepto frumento et hordeo et milio et papavere et eicere et lente et faba commixtisque acervatim confusis in unum grumulum sic ad illam: Videris enim mihi tam deformis ancilla nullo alio sed tantum sedulo ministerio amatores tuos promereri: iam ergo et ipsa frugem tuam periclitabor. Discern seminum istorum passivam congeriem singulisque granis rite dispositis atque seiugatis ante istam vesperam opus expeditum approbato mihi. Sic assignato tantorum seminum cumulo ipsa cenae nuptiali concessit. Nec Psyche manus admolitur inconditae

p.264
illi et inextricabili moli, sed humanitate praecepti consternata silens obstupescite Tunc formicula illa parvula atque ruricola, certa difficultatis tantae laborisque, miserta contubernalis magni dei socrusque saevitiam execrata discurrens naviter convocat corrogatque cunctam formicarum accolarum classem: Miseremini terrae omniparentis agiles alumnae, miseremini et Amoris uxori, puellae lepidae, periclitanti prompta velocitate succurrite. Ruunt aliae superque aliae sepedum populorum undae summoque studio singulae granatim totum digerunt acervum separatimque distributis dissitisque generibus e conspectu perniciter abeunt.

Sed initio noctis e convivio nuptiali vino madens et fragrans balsama Venus remeat totumque revincta corpus rosis micantibus, visaque diligentia miri laboris, Non tuum inquit Nequissima, nec tuarum manuum istud opus sed illius, cui tuo, immo et ipsius malo placuisti; et frusto cibarii panis ei proiecto cubitum facessit. Interim Cupido solus interioris domus unici cubiculi custodia clausus coercebatur acriter, partim ne petulanti luxurie vulnus gravaret, partim ne cum sua cupita conveniret. Sic ergo distentis et sub uno tecto separatis amatoribus tetra nox exanclata. Sed Aurora commodum inequitante vocatae Psychae Venus infit talia: Videsne illud nemus quod fluvio

p.266
praeterluenti ripisque longis attenditur, cuius imi frutices [*]()vicinum fontem despiciunt? Oves ibi nitentes aurique colore [*]()florentes incustodito pastu vagantur: inde dei coma pretiosi velleris floccum mihi confestim quoquo modo quaesitum afferas censeo.

Perrexit Psyche volenter, non obsequium quidem illa functura, sed requiem malorum praecipitia fluvialis rupis habitura. Sed inde de fluvio musicae suavis nutricula leni crepitu dulcis aurae divinitus inspirata sic vaticinatur arundo viridis: Psyche, tantis aerumnis exercita, neque tua miserrima morte meas sanctas aquas polluas nec vero istud horae [*]()contra formidabiles oves feras aditum, quoad de solis flagrantia mutuatae calorem truci rabie solent efferri cornuque acuto et fronte saxea et nonnunquam venenatis morsibus in exitium saevire mortalium Sed dum meridies solis sedaverit vaporem et pecua spiritus fluvialis serenitate conquieverint, poteris sub illa procerissima platano, quae mecum simul unum fluentum bibit, latenter abscondere. Et cum primum mitigata furia laxaverint oves animum, percussis frondibus attigui nemoris lanosum aurum repperies, quod passim stirpibus convexis obhaerescit.

Sic arundo simplex et humana Psychen aegerrimam salutem suam docebat: nec auscultatu impaenitendo [*]() [*](Cuius must necessarily refer to the grove, and not to the river, so that the MSS' gurgites cannot stand. Van der Vliet's frutices is a possible suggestion. ) [*](This is the correction of the older editors for the unintelligible aurive cole of the MSS. ) [*]( So Salmasius for the MSS' istius orae. ) [*]( Why should Psyche be sorry that she had listened to the reed, as the MSS (reading paenitendo) imply? The exact opposite is the case, and is supplied by Petschenig's emendation as in the text.)

p.268
diligenter instructa illa cessavit, sed observatis omnibus furatrina facili flaventis auri mollitie congestum gremium Veneri reportat. Nec tamen apud dominam saltem secundi laboris periculum secundum testimonium meruit, sed contortis superciliis surridens amarum sic inquit: Nec me praeterit huius quoque facti auctor adulterinus. Sed iam nunc ego sedulo periclitabor, an oppido forti animo singularique prudentia sis praedita. Videsne insistentem celsissimae illi rupi montis ardui verticem, de quo fontis atri fuscae defluunt undae proxumaeque conceptaculo vallis inclusae Stygias irrigant paludes et rauca Cocyti fluenta nutriunt? Indidem mihi de summi fontis penita scaturigine rorem rigentem hauritum ista confestim defer urnula. Sic aiens crystallo dedolatum vasculum, insuper ei graviora comminata, tradidit.

At illa studiose gradum celerans montis extremum petit cumulum certe vel illic inventum vitae pessimae finem. Sed cum primum praedicti iugi conterminos locos appulit, videt rei vastae letalem difficultatem: namque saxum immani magnitudine procerum et inaccessa salebritate lubricum mediis e faucibus lapidis fontes horridos evomebat, qui statim proni foraminis lacunis editi perque proclive delapsi et angusti canalis exarato[*]()contecti tramite [*](So Petschenig with great probability for the MSS' exarto. )

p.270
proxumam convallem latenter incidebant. Dextra laevaque cautibus cavatis proserpunt et longa colla porrecti saevi dracones inconnivae vigiliae luminibus addictis et in perpetuam lucem pupulis excubantibus. Iamque et ipsae semet muniebant vocales aquae; nam et Discede, et Quid facis? Vide, et Quid agis? Cave, et Fuge, et Peribis subinde clamant. Sic impossibilitate ipsa mutata in lapidem Psyche quamvis praesenti corpore, sensibus tamen aberat, et inextricabilis periculi mole prorsus obruta lacrimarum etiam extremo solacio carebat.

Nec Providentiae bonae graves oculos innocentis animae latuit aerumna: nam primi Iovis regalis ales illa repente propansis utrimque pinnis affuit rapax aquila, memorque veteris obsequii, quo ductu Cupidinis Iovi pocillatorem Phrygium sustulerat, opportunam ferens opem deique numen in uxoris laboribus percolens, alti culminis diales vias deserit, et ob os puellae praevolans incipit: At tu simplex alioquin et expers rerum talium, speras te sanctissimi nec minus truculenti fontis vel unam stillam posse furari vel omnino contingere! Diis etiam ipsique Iovi formidabiles aquas istas Stygias vel fando comperisti, quodque vos deieratis per numina deorum, deos per Stygis maiestatem solere! Sed cedo istam urnulam, et protinus arreptam complexamque festinat libratisque pinnarum nutantium molibus inter genas saevientium dentium et trisulca vibramina draconum remigium dextra laevaque porrigens volentes

p.272
aquas et ut abiret innoxius permittentes [*]()excipit, commentus ob iussum Veneris patere eique se praeministrare, quare paulo facilior adeundi fuit copia. Sic acceptam cum gaudio plenam urnulam Psyche Veneri citata rettulit.

Nec tamen nutum deae saevientis vel tunc expiare potuit: nam sic eam maiora atque peiora flagitia comminans appellat, renidens exitiabile: Iam tu quidem maga videris quaedam mihi et alta prorsus malefica, quae talibus praeceptis meis obtemperasti naviter; sed adhuc istud, mea pupula, ministrare debebis. Sume istam pyxidem (et dedit) Protinusque ad inferos et ipsius Orci ferales penates te derige. Tunc conferens pyxidem Proserpinae, Petit de te Venus, dicito, Modicum de tua mittas ei formositate, vel ad unam saltem dieculam sufficiens: nam quod habuit dum filium curat aegrotum consumpsit atque contrivit omne. Sed haud immaturius redito, quia me necesse est indidem delitam theatrum deorum frequentare.

Tunc Psyche vel maxime sensit ultimas fortunas suas et velamento reiecto ad promptum exitium sese compelli manifeste comperit: quidni, quae suis pedibus ultro ad Tartarum Manesque commeare cogeretur? Nec cunctata diutius pergit ad quampiam turrim praealtam indidem sese datura praecipitem; sic enim rebatur ad inferos recta atque pulcherrime se posse descendere. Sed turris prorumpit in vocem subitam, et Quid te inquit Praecipitem, o misella, quaeris extinguere? Quidque iam novissimo periculo laborique isto temere succumbis? Nam si spiritus corpore tuo semel fuerit seiugatus, ibis quidem profecto ad imum Tartarum, sed inde nullo pacto redire poteris. [*](The MSS here read minantes or potantes, showing signs of erasure and alteration. Permittentes is due to Bluemner, who )

p.274

Mihi ausculta: Lacedaemo Achaiae nobilis civitas non longe sita est; huius conterminam deviis abditam locis quaere Taenarum. Inibi spiraculum Ditis, et per portas hiantes monstratur iter invium cui te limine transmeato simul commiseris, iam canale directo perges ad ipsam Orci regiam. Sed non hactenus vacua debebis per illas tenebras incedere, sed offas polentae mulso concretas ambabus gestare manibus, at in ipso ore duas ferre stipes. Iamque confecta bona parte mortiferae viae continuaberis claudum asinum lignorum gerulum cum agasone simili, qui te rogabit decidentis sarcinae fusticulos aliquos porrigas ei; sed tu nulla voce deprompta tacita praeterito. Nec mora, cum ad flumen mortuum venies, cui praefectus Charon protenus expetens portorium, sic ad ripam ulteriorem sutili cymba deducit commeantes. Ergo et inter mori tuos avaritia vivit, nec Charon ille vel Ditis pater tantus deus, quicquam gratuito facit, sed moriens pauper viaticum debet quaerere, et aes si forte prae manu non fuerit, nemo eum expirare patietur. Huic squalido seni dabis nauli nomine de stipibus quas feres alteram, sic tamen ut ipse sua manu de tui sumat ore. Nec setius tibi pigrum fluentum transi meanti quidam supernatans senex mortuus putres attollens manus orabit ut eum intra navigium trahas: nec tu tamen illicita afflectare pietate.

Transito fluvio modicum te progressam textrices orabunt anus telam struentes, manus paulisper accommodes. Nec id tamen tibi contingere fas est: nam

p.276
haec omnia tibi et multa alia de Veneris insidiis orientur, ut vel unam de manibus omittas offulam: nec putes futile istud polentacium damnum leve; altera enim perdita, lux haec tibi prorsus denegabitur. Canis namque praegrandis, teriugo et satis amplo capite praeditus, immanis et formidabilis, tonantibus oblatrans faucibus mortuos, quibus iam nil mali potest facere, frustra territando ante ipsum limen et atra atria Proserpinae semper excubans servat vacuam Ditis domum: hunc offrenatum unius offulae praeda facile praeteribis, ad ipsamque protinus Proserpinam introibis, quae te comiter excipiet ac benigne, ut em molliter assidere et prandium opipare suadeat sumere. Sed tu et humi reside et panem sordidum petitum esto, deinde nuntiato quid adveneris, susceptoque quod offeretur, rursus remeans canis saevitiam offula reliqua redime, ac deinde, avaro navitae data quam reservaveras stipe transitoque eius fluvio, recolens priora vestigia ad istum caelestium siderum redies chorum. Sed inter omnia hoc observandum praecipue tibi censeo, ne velis aperire vel inspicere illam quam feres pyxidem vel omnino divinae formositati addictum curiosius thesaurum.

Sic turris illa prospicua vaticinationis munus explicuit. Nec morata Psyche pergit Taenarum sumptisque rite stipibus illis et offulis, infernum decurrit meatum transitoque per silentium asinaria debili et amnica stipe vectori data, neglecto superi natantis mortui desiderio, et spretis textricum subdolis precibus, et offulae cibo sopita canis horrenda rabie, domum Proserpinae penetrat: nec offerentis

p.278
hospitae sedile delicatum vel cibum beatum amplexi sed ante pedes eius residens humilis, cibario pane contenta, Veneriam pertulit legationem, statimque secreto repletam conclusamque pyxidem suscipit, et offulae sequentis fraude caninis latratibus obseratis, residuaque navitae reddita stipe, longe vegetior ab inferis recurrit. Et repetita atque adorata candida ista luce, quanquam festinans obsequium terminare, mentem capitur temeraria curiositate, et Ecce inquit Inepta ego divinae fori mositatis gerula, quae nec tantillum quidem indidem mihi delibo, vel sic illi amatori meo formoso placitura,