Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Suscipit alia: Ego vero maritum articulari etiam morbo complicatum curvatumque, ac per hoc rarissimo Venerem meam recolentem sustineo, plerumque detortos et duratos in lapidem digitos eius perfricans, fomentis olidis et pannis sordidis et faetidis cataplasmatibus manus tam delicatas istas adurens, nec uxoris officiosam faciem sed medicae laboriosam personam sustinens. Et tu quidem, soror, videris, quam patienti vel potius servili—dicam enim libere quod sentio— haec per feras animo: enimvero ego nequeo sustinere ulterius tam beatam fortunam illapsam[*]()indignae. Recordare enim quam superbe, quam arroganter nobiscum egerit et ipsa iactatione immodicae ostentationis tumentem suum prodiderit animum, deque tantis divitiis exigua nobis invita proiecerit, confestimque praesentia nostra gravata propelli et efflari exsibilarique nos iusserit. Nec sum mulier nec omnino spiro, nisi eam pessum de tantis opibus deiecero. Ac si tibi etiam, ut par est,inacuit nostra contumelia,consilium validum requiramus ambae. Iamque ista, quae ferimus, non parentibus nostris ac nec ulli monstremus alii, immo nec omnino quicquam de eius salute norimus: sat est quod ipsae vidimus quae vidisse paenituit, nedum ut genitoribus et omnibus populis tam beatum eius differamus praeconium: nec sunt enim beati quorum divitias nemo novit. Sciet se non ancillas sed sorores habere maiores: et nunc quidem concedamus ad maritos et Lares pauperes nostros sed plane sobrios revisamus diuque cogitationibus pressioribus instructae ad superbiam [*](MSS collapsam. The alteration is due to Bluemner, but other suggestions, such as Lipsius' collatam or Helm's allapsam, may as well be right. )

p.216
poeniendam firmiores redeamus.

Placet pro bono duabus malis malum consilium, totisque illis tam pretiosis muneribus absconditis, comam trahentes et proinde ut merebantur ora lacerantes simulatos redintegrant fletus. Ac sic parentes quoque redulcerato prorsum dolore raptim deterrentes, vesania turgidae domus suas contendunt dolum scelestum, immo vero parricidam struentes contra sororem insontem.

Interea Psychen maritus ille quem nescit rursum suis illis nocturnis sermonibus sic commonet: Videsne quantum tibi periculum? Velitatur Fortuna eminus ac, nisi longe firmiter praecaves, mox comminus congredietur. Perfidae lupulae magnis conatibus nefarias insidias tibi comparant, quarum summa est, ut te suadeant meos explorare vultus, quos, ut tibi saepe praedixi, non videbis si videris. Ergo igitur si posthac pessimae illae lamiae noxiis animis armatae venerint—venient autem, scio—neque omnino sermonem conteras et, si id tolerare pro genuina simplicitate proque animi tui teneritudine non potueris, certe de marito nil quicquam vel audias vel respondeas: nam et familiam nostram iam propagabimus et hic adhuc infantilis uterus gestat nobis infantem alium, si texeris nostra secreta silentio, divinum, si profanaveris, mortalem.

Nuntio Psyche laeta florebat et divinae subolis solacio plaudebat et

p.218
futuri pignoris gloria gestiebat et materni nominis dignitate gaudebat: crescentes dies et menses exeuntes anxia numerat, et sarcinae nesciae rudimento miratur de brevi punctulo tantum incrementulum locupletis uteri.

Sed iam pestes illae taeterrimaeque furiae anhelantes vipereum virus et festinantes impia celeritate navigabant. Tunc sic iterum momentarius maritus suam Psychen admonet: Dies ultima et casus extremus: et sexus infestus et sanguis inimicus iam sumpsit arma et castra commovit et aciem direxit et classicum personavit; iam mucrone destricta iugulum tuum nefariae tuae sorores petunt. Heu quantis urguemur cladibus, Psyche dulcissima! Tui nostrique miserere, religiosaque continentia domum, maritum, teque et istum parvulum nostrum imi minentis ruinae infortunio libera, nec illas scelestas feminas, quas tibi post internecivum odium et calcata sanguinis foedera sorores appellare non licet, vel videas vel audias, cum in morem Sirenum scopulo prominentes funestis vocibus saxa personabunt.

Suscipit Psyche singultu lacrimoso sermonem incertans: Iamdudum, quod sciam, fidei atque parciloquio meo perpendisti documenta, nec eo setius approbabitur tibi nunc etiam firmatas animi mei. Tu modo Zephyro nostro rursum praecipe fungatur obsequio, et in vicem denegatae sacrosanctae

p.220
imaginis tuae redde saltem conspectum sororum. Per istos cinnameos et undique pendulos crines tuos, per teneras et teretes et mei similes genas, per pectus nescioquo calore fervidum, sic in hoc saltem parvulo cognoscam faciem tuam: supplicis anxiae piis precibus erogatus germani complexus indulge fructum et tibi devotae Psychae animam gaudio recrea. Nec quicquam amplius in tuo vultu requiro, iam nil officiunt mihi vel ipsae nocturnae tenebrae: teneo te meum lumen. His verbis et amplexibus mollibus decantatus maritus, lacrimasque eius suis crinibus detergens, se facturum spopondit et praevertit statim lumen nascentis diei.

Iugum sororium consponsae factionis, ne pallentibus quidem visis, recta de navibus scopulum petunt illum praecipiti cum velocitate, nec venti ferentis oppertae praesentiam, licentiosa cum temeritate prosiliunt in altum. Nec immemor Zephyrus regalis edicti, quamvis invitus, susceptas eas gremio spirantis aurae solo reddidit. At illae incunctatae statim conferto vestigio domum penetrant, complexaeque praedam suam sorores nomine mentientes thesaurumque penitus abditae fraudis vultu laeto tegentes sic adulant: Psyche, non ita ut pridem parvula, et ipsi iam mater es. Quantum, putas, boni nobis in ista

p.222
geris perula, quantis gaudiis totam domum nostram hilarabis! O nos beatas quas infantis aurei nutrimenta laetabunt.! Qui si parentum, ut oportet! pulchritudini responderit, prorsus Cupido nascetur.

Sic affectione simulata paulatim sororis invadunt animum; statimque eas lassitudine viae sedilibus refotas et balnearum vaporosis fontibus curatas pulcherrime triclinio mirisque illis et beatis edulibus atque tuccetis oblectat. Iubet citharam loqui, psallitur; tibias agere, sonatur; choros canere, cantatur: quae cuncta nullo praesente dulcissimis modulis animos audientium remulcebant. Nec tamen scelestarum feminarum nequitia vel ipsa mellita cantus dulcedine mollita conquievit, sed ad destinatam fraudium pedicam sermonem conferentes dissimulanter occipiunt sciscitari qualis ei maritus et unda natalium, secta cuia proveniret. Tunc illa simplicitate nimia pristini sermonis oblita, novum commentum instruit atque maritum suum de provincia proxima magnis pecuniis negotiantem iam medium, cursum aetatis agere, interspersum rara canitie. Nec in sermone isto tantillum morata rursum opiparis muneribus eas onustas ventoso vehiculo reddidit.

Sed dum Zephyri tranquillo spiritu sublimatae domum redeunt, sic secum altercantes: Quid, soror, dicimus de tam monstruoso fatuae illius mendacio?

p.224
Tunc adolescens modo florenti lanugine barbam instruens, nunc aetate media candenti canitie lucidus: quis ille quem temporis modici spatium repentina senecta reformavit? Nil aliud repperies, mi soror quam vel mendacio istam pessimam feminam confingere vel formam mariti sui nescire; quorum utrum verum est, opibus istis quam primum exterminanda est. Quod si viri sui faciem ignorat, deo profecto denupsit et deum nobis praegnatione ista gerit. Certe si divini puelli—quod absit—haec mater audierit, statim me laqueo nexili suspendam. Ergo interim ad parentes nostros redeamus, et exordio sermonis huius quam concolores fallacias attexamus.

Sic inflammatae, parentibus fastidienter appellatis et nocte turbata vigiliis, perditae matutino scopulum pervolant et inde solito venti praesidio vehementer devolant, lacrimisque pressura palpebrarum coactis, hoc astu puellam appellant: Tu quidem felix et ipsa tanti mali ignorantia beata, sedes incuriosa periculi tui; nos autem, quae pervigili cura rebus tuis excubamus, cladibus tuis misere cruciamur. Pro vero namque comperimus nec te, sociae scilicet doloris casusque tui, celare possumus immanem colubrum multinodis voluminibus serpentem, veneno noxio colla sanguinantem hiantemque ingluvie profunda, tecum noctibus latenter acquiescere. Nunc recordare sortis Pythicae, quae te trucis bestiae nuptiis destinatam esse clamavit: et multi coloni,

p.226
quique circumsecus venantur, et accolae plurimi viderunt eum vespera redeuntem e pastu proximique fluminis vadis innatantem.

Nec diu blandis alimoniarum obsequiis te saginaturum omnes affirmant, sed cum primum praegnationem tuam plenus maturaverit uterus, opimiore fructu praeditam devoraturum. Ad haec iam tua est existimatio, utrum sororibus pro tua cara salute sollicitis assentiri velis et declinata morte nobiscum secura periculi vivere, an saevissimac bestiae sepeliri visceribus: quod si te ruris huius vocalis solitudo vel clandestinae Veneris faetidi periculosique concubitus et venenati serpentis amplexus delectant, certe piae sorores nostrum fecerimus.

Tunc Psyche misella, utpote simplex et animi tenella, rapitur verborum tam tristium formidine: extra terminum mentis suae posita prorsus omnium mariti monitionum suarumque promissionum memoriam effudit et in profundum calamitatis sese praecipitavit, tremensque et exsangui colore lurida tertiata verba semihianti voce substrepens sic ad illas ait:

Vos quidem, carissimae sorores, ut par erat, in officio vestrae pietatis permanetis, verum et illi qui talia vobis affirmant non videntur mihi mendacium fingere: nec enim unquam viri mei vidi faciem vel omnino cuiatis sit novi, sed tantum nocturnis subaudiens vocibus maritum incerti status et prorsus lucifugam tolero, bestiamque aliquam recte dicentibus vobis merito consentio: meque magnopere

p.228
semper a suis terret aspectibus, malumque grande de vultus curiositate praeminatur. Nunc si quam salutarem opem periclitanti sorori vestrae potestis afferre, iam nunc subsistite; ceterum incuria sequens prioris providentiae beneficia corrumpet.

Tunc nanctae iam portis patentibus nudatum sororis animum facinerosae mulieres, omissis tectae machinae latibulis, destrictis gladiis fraudium simplicis puellae paventes cogitationes invadunt.

Sic denique altera: Quoniam nos originis nexus pro tua incolumitate periculum quidem nullum ante oculos habere compellit, viam quae sola deducit iter ad salutem diu diuque cogitatam monstrabimus tibi. Novaculam praeacutam, appulsu etiam palmulae lenientis exasperatam, tori qua parte cubare consuesti latenter absconde lucernamque concinnem completam oleo claro lumine praemicantem subde aliquo claudentis aululae tegmine, omnique isto apparatu tenacissime dissimulate, postquam sulcatos intrahens gressus cubile solitum conscenderit iamque porrectus et exordio somni prementis implicatus altum soporem flare coeperit, toro delapsa nudoque vestigio pensilem gradum pullulatim minuens, caecae tenebrae custodia liberata lucerna, praeclari tui facinoris opportunitatem de luminis consilio mutuare et ancipiti telo illo audaciter, prius dextera sursum elata, nisu quam valido noxii serpentis nodum cervicis et capitis abscinde. Nec nostrum tibi deerit subsidium, sed cum primum, illius morte salutem tibi feceris, anxiae praestolabimur, cunctisque istis ocius tecum relatis, votivis nuptiis hominem te iungemus homini.