Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
“Erant in quadam civitate rex et regina: hi tres numero filias forma conspicuas habuere, sed maiores quidem natu, quamvis gratissima specie, idonee tamen celebrari posse laudibus humanis credebantur, [*](So Beroaldus for the MSS' Attidis. )
Sic immensum procedit in dies opinio, sic insulas iam proxumas et terrae plusculum provinciasque plurimas fama porrecta pervagatur: iam multi mortalium longis itineribus atque altissimis maris meatibus ad saeculi specimen gloriosum confluebant: Paphon nemo, Cnidon nemo ac ne ipsa quidem Cythera ad conspectum deae Veneris
Haec honorum caelestium ad puellae mortalis: cultum immodica translatio verae Veneris vehementer incendit animos, et impatiens indignationis capite quassanti fremens altius, sic secum disserit:
En rerum naturae prisca parens, en elementorum origo initialis, en orbis totius alma Venus, quae cum mortali puella partiario maiestatis honore tractor et nomen meum caelo conditum terrenis sordibus profanatur! Nimirum communi numinis piamento vicariae venerationis incertum sustinebo, et imaginem meam circumferet puella moritura. Frustra me pastor ille, cuius iustitiam fidemque magnus comprobavit Iupiter, ob eximiam speciem tantis praetulit deabus. Sed non adeo gaudens ista, quaecumque est, meos honores usurpaverit: iam faxo [*](Salmasius' correction of the MSS' proferuntur. )
Hunc, quamquam genuina licentia procacem, verbis quoque insuper stimulat et perducit ad illam civitatem et Psychen—hoc enim nomine puella nuncupabatur—coram ostendit et tota illa perlata de formositatis aemulatione fabula, gemens ac fremens indignatione Per ego te inquit Maternae caritatis foedera deprecor, per tuae sagittae dulcia vulnera, per flammae istius mellitas uredines, vindictam tuae parenti sed plenam tribue et in pulchritudinem contumacem severiter[*]()vindica, idque unum et prae omnibus unicum volens effice virgo ista amore flagrantissimo teneatur hominis extremi, quem et dignitatis et patrimonii simul ei incolumitatis ipsius Fortuna damnavit, tamque infimi ut per totum orbem non inveniat miseriae suae comparem. Sic effata, et osculis hiantibus filium diu ac pressule saviata proximas oras reflui litoris petit, plantisque roseis vibrantium fluctuum summo rore calcato, ecce iam profundum[*]()maris sudo resedit vertice, et, ipsum quod incipit velle, et statim, quasi pridem praeceperit, non moratur marinum [*](The MSS have reverenter, which does not make very good sense. The alteration is due to Brant. ) [*](The MSS and older editions had profundi, in which case the )
Interea Psyche cum sua sibi perspicua pulchritudine nullum decoris sui fructum percipit. Spectatur ab omnibus, laudatur ab omnibus, nec quisquam, non rex, non regius, nec de plebe saltem cupiens eius nuptiarum petitor accedit: mirantur quidem divinam speciem, sed ut simulacrum fabre politum mirantur omnes. Olim duae maiores sorores, quarum temperatam formositatem nulli diffamarant populi, procis regibus desponsae iam beatas nuptias adeptae sed Psyche virgo vidua domi residens deflet desertam suam solitudinem, aegra corporis, animi saucia, et quamvis gentibus totis complacitam odit in se suam formositatem.
Sic infortunatissimae filiae miserrimus pater,suspectatis caelestibus odiis et irae superum metuens, dei Milesii vetustissimum percontatur oraculum et a tanto numine precibus et victimis ingratae virgini petit nuptias et maritum. Sed Apollo, quamquam
Montis in excelsi scopulo, rex, siste puellam Ornatam mundo funerei thalami: Nec speres generum mortali stirpe creatum, Sed saevum atque ferum vipereumque malum, Quod pinnis volitans super aethera cuncta fatigat Flammaque et ferro singula debilitat; Quod tremit ipse Iovis, quo numina terrificantur, Fluminaque horrescunt et Stygiae tenebrae. Rex, olim beatus, affatu sanctae vaticinationis accepto pigens tristisque retro domum pergit suaeque coniugi praecepta sortis enodat infaustae. Maeretur, fletur, lamentatur diebus plusculis: sed dirae sortis iam urget taeter effectus, iam feralium nuptiarum miserrimae virgini choragium struitur, iam taedae lumen atrae fuliginis cinere marcescit, et sonus tibiae zygiae mutatur in querulum Lydii modum, cantusque laetus hymenaei lugubri finitur ululatu, et puella nuptura deterget lacrimas ipso suo flammeo. Sic affectae domus triste fatum cuncta etiam civitas congemebat, luctuque publico confestim congruens edicitur iustitium.
Sed monitis caelestibus parendi necessitas misellam Psychen ad destinatam poenam efflagitabat: perfectis igitur feralis thalami cum summo maerore sollemnibus toto prosequente populo vivum producitur funus et lacrimosa Psyche comitatur non nuptias
Sic profata virgo conticuit ingressuque iam valido pompae populi prosequentis sese miscuit. Itur ad constitutum scopulum montis ardui, cuius in summo cacumine statutam puellam cuncti deserunt, taedasque nuptiales, quibus praeluxerant, ibidem lacrimis suis extinctas relinquentes deiectis capitibus domuitionem parant, et miseri quidem parentes eius tanta clade defessi clausae domus abstrusi tenebris perpetuae nocti sese
“Psyche teneris et herbosis locis in ipso toro roscidi graminis suave recubans, tanta mentis perturbatione sedata, dulce conquievit. Iamque sufficienti recreata somno placido resurgit animo: videt lucum proceris et vastis arboribus consitum, videt fontem vitreo latice perlucidum medio luci meditullio. Prope fontis allapsum domus regia est, aedificata non humanis manibus sed divinis artibus: iam scies ab introitu primo dei cuiuspiam luculentum et amoenum videre te diversorium. Nam summa laquearia, citro et ebore curiose cavata, subeunt aureae columnae, parietes omnes argenteo caelamine conteguntur, bestiis et id genus pecudibus occurrentibus ob os introeuntium. Mirus prorsum homo, immo semideus vel certe deus, qui magnae artis subtilitate tantum efferavit argentum: enimvero pavimenta ipsa lapide pretioso caesim deminuto in varia picturae genera discriminantur: vehementer iterum ac saepius beatos illos qui super gemmas et monilia calcant! Iam ceterae partes longe