Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

diem ferme circa medium, cum iam flagrantia solis caleretur, in pago quodam apud notos ac familiares latronibus senes devertimus; sic enim primus aditus et sermo prolixus et oscula mutua, quamvis asino, sentire praestabant: nam et rebus eos quibusdam dorso meo depromptis munerabantur, et secretis gannitibus, quod essent latrocinio partae, videbantur indicare. Iamque nos omni sarcina levigatos in pratum proximum passim libero pastui tradidere, nec me cum asino vel equo meo compascuus coetus attinere potuit adhuc insolitum alioquin prandere faenum; sed plane pone stabulum prospectum hortulum iam fame perditus fidenter invado et, quamvis crudis holeribus, affatim tamen ventrem sagino, deosque comprecatus omnes cuncta prospectabam loca, sicubi forte conterminis in hortulis candens repperirem rosarium. Nam et ipsa solitudo iam mihi bonam fiduciam tribuebat, si devius et frutectis absconditus sumpto remedio de iumenti quadripedis incurvo gradu rursum erectus in hominem, inspectante nullo, resurgerem.

Ergo igitur cum in isto cogitationis salo fluctuarem, aliquanto longius video frondosi nemoris convallem

p.146
umbrosam, cuius inter varias herbulas et laetissima virecta fulgentium rosarum mineus color renidebat: iamque apud mea non usquequaque ferina praecordia Veneris et Gratiarum lucum illum arbitrabar, cuius inter opaca secreta floris genialis regius nitor relucebat. Tunc invocato hilaro atque prospero Eventu cursu me concito proripio, ut Hercule ipse sentirem non asinum me, verum etiam equum currulem nimio velocitatis refectum. Sed agilis atque praeclarus ille conatus fortunae meae scaevitatem anteire non potuit; iam enim loco proximus non illas rosas teneras et amoenas, madidas divini roris et nectaris, quas rubi felices beatae spinae generant, at ne convallem quidem usquam, nisi tantum ripae fluvialis marginem densis arboribus saeptam video: hae arbores in lauri faciem prolixe foliatae pariunt in modum floris inodori porrectos caliculos modice punicantes, quos equidem fragrantes minime rurestri vocabulo vulgus indoctum rosas laureas appellant, quarumque cuncto pecori cibus letalis est.

Talibus fatis implicitus et iam ipsam salutem recusans sponte illud venenum rosarium sumere gestiebam; sed dum cunctanter accedo decerpere, iuvenis quidam, ut mihi videbatur, hortulanus, cuius omnia prorsus holera vastaveram, tanto damno cognito, cum grandi baculo furens decurrit, arreptumque me totum plagis obtundit adusque vitae ipsius periculum, nisi tandem sapienter alioquin ipse mihi tulissent auxilium: nam lumbis elevatis in altum, pedum posterioribus

p.148
calcibus iactatis in eum crebriter, iam mulcato graviter atque iacente contra proclive montis attigui, fuga me liberavi. Sed illico mulier quaepiam, uxor eius scilicet, simul eum prostratum et semianimem ex edito despexit, eiulabili cum plangore ad eum statim prosilit, ut sui videlicet miseratione mihi praesens crearet exitium: cuncti enim pagani, fletibus eius exciti, statim conclamant canes atque ad me laniandum rabie perciti ferrent impetum passim cohortantur. Tunc igitur procul dubio iam morti proximus, cum viderem canes et modo magnos et numera multos et ursis ac leonibus ad compugnandum idoneos in me convocatos exasperari, e re nata capto consilio, fugam desino ac me retrorsus celeri gradu rursum iri stabulum quo deverteramus recipio. At illi, canibus iam aegre cohibitis, arreptum me loro quam valido ad ansulam quandam destinatum rursum caedendo confecissent profecto, nisi dolore plagarum alvus artata crudisque illis oleribus abundans et lubrico fluxu saucia, fimo fistulatim excusso, quosdam extremi liquoris aspergine, alios putore nidoris faetidi, a meis iam quassis scapulis abegisset.

Nec mora, cum iam in meridiem prono iubare rursum nos ac praecipue me longe gravius onustum producunt illi latrones stabulo: iamque confecta bona parte itineris et viae spatio defectus et sarcinae pondere depressus ictibusque fustium fatigatus atque etiam ungulis extritis iam claudus et titubans, rivulum quendam serpentis leniter aquae propter

p.150
insistent, subtilem occasionem feliciter nactus cogi tabam totum memet flexis scite cruribus pronum abicere, certus atque obstinatus nullis verberibus ad ingrediundum exsurgere, immo etiam paratus non fusti tantum sed machaera perfossus occumbere. Rebar enim iam me prorsus exanimatum ac debilem mereri causariam missionem, certe latrones partim impatientia morae, partim studio festinatae fugae, dorsi mei sarcinam duobus ceteris iumentis distributuros, meque in altioris vindictae vicem lupis et vulturiis praedam relicturos.

Sed tam bellum consilium meum praevertit sors deterrima; namque ille alius asinus, divinato et antecapto meo cogitatu, statim se mentita lassitudine cum rebus totis offudit, iacensque in mortuum non fustibus, non stimulis, ac ne cauda et auribus cruribusque undique versum elevatis temptavit exsurgere, quoad tandem fustibus, postumae spei fatigati secumque collocuti, ne tam diu mortuo, immo vero lapideo asino servientes fugam morarentur, sarcinis eius mihi equoque distributis, destricto gladio poplites eius totos amputant, ac paululum a via retractum per altissimum praeceps in vallem proximam etiam nunc spirantem praecipitant. Tunc ego miseri commilitonis fortunam cogitans statui iam dolis abiectis et fraudibus asinum me bonae frugi dominis exhibere: nam et secum eos animadverteram colloquentes, quod in proximo nobis esset habenda mansio et totius viae finis quieta eorumque esset sedes

p.152
illa et habitatio. Clementi denique transmisso clivulo, pervenimus ad locum destinatum, ubi rebus totis exsolutis atque intus conditis, iam pondere liberatus lassitudinem vice lavacri pulvereis volutatibus digerebam.

Res ac tempus ipsum locorum speluncaeque illius quam latrones inhabitabant,[*]()descriptionem exponere flagitat: nam et meum simul periclitabor ingenium, et faxo vos quoque an mente etiam sensuque fuerim asinus sedulo sentiatis. Mons horridus silvestribusque frondibus umbrosus et in primis altus fuit; huius per obliqua devexa, qua saxis asperrimis et ob id inaccessis cingitur, convalles lacunosae cavaeque nimium spinetis aggeratae et quaquaversus repositae naturalem tutelam praebentes ambiebant. De summo vertice fons afluens bullis ingentibus scaturribat, perque prona delapsus evomebat undas argenteas, iamque rivulis pluribus dispersus ac valles illas agminibus stagnantibus irrigans in modum stipati maris vel ignavi fluminis cuncta cohibebat. Insurgit speluncae, qua margines montanae desinunt, turris ardua caulae firma solidis cratibus, ovili stabulationi commoda, porrectis undique lateribus; ante fores exigui tramites vice structi parietis attenduntur: ea tu bono, certe meo periculo, latronum dixeris atria. Nec iuxta quicquam quam parva casula cannulis temere contecta, quo speculatores e numero latronum, ut postea comperi, sorte ducti noctibus excubabant.

Ibi cum singuli derepsissent stipatis artubus, nobis ante ipsas fores loro valido destinatis, anum quandam curvatam gravi senio, cui soli salus atque tutela tot numero iuvenum commissa videbatur, sic infesti compellant: Etiamne tu, busti cadaver extremum et [*](The MSS have the present inhabitant. The imperfect, as Oudendorp saw, seems to be required )

p.154
vitae dedecus primum et Orci fastidium solum, sic nobis otiosa domi residens lusitabis, nec nostris tam magnis tamque periculosis laboribus solacium de tam sera refectione tribues? Quae diebus ae noctibus nil quicquam rei quam merum saevienti ventri tuo soles aviditer ingurgitare. Tremens ad haec et stridens vocula pavida sic anus: At vobis, fortissimi fidelissimique mei hospitatores iuvenes, affatim cuncta suavi sapore percocta pulmenta praesto sunt, panis numerosus, vinum probe calicibus exfricatis affluentel inmissum, et ex more calida tumultuario lavacro vestra praeparata. In fine sermonis huius statim sese dem vestiunt, nudatique et flammae largissimae vapore recreati calidaque perfusi et oleo peruncti mensas dapibus largiter instructas accumbunt.

Commodum cubuerant, et ecce quidam longe plures numero iuvenes adveniunt alii, quos incunctanter adaeque latrones arbitrarere, nam et ipsi praedas aureorum argentariorumque nummorum ae vasculorum vestisque sericae et intextae filis aureis invehebant: hi simili lavacro refoti inter toros sociorum sese reponunt. Tunc sorte ducti ministerium faciunt: estur ae potatur incondite pulmentis acervatim, panibus aggeratim, poculis agminatim ingestis; clamor e ludunt, strepitu cantillant, conviciis iocantur, ae iam cetera semiferis Lapithis evantibus [*]()Centaurisque similia. Tune inter eos unus, qui robore ceteros antistabat, Nos quidem inquit Milonis Hypatini domum fortiter expugnavimus. Praeter tantam [*](Nic. Heinsius' ingenious emendation for the meaningless ebcinibus or tebainibus of the MSS. )

p.156
fortunae copiam, quam nostra virtute nacti sumus, et incolumi numero castra nostra petivimus et, si quid ad rem facit, octo pedibus auctiores remeavimus. At vos qui Boeotias urbes appetistis, ipso duce vestro fortissimo Lamacho deminuti debilem numerum reduxistis, cuius salutem merito sarcinis istis quas advexistis omnibus antetulerim. Sed illum quidem utcumque nimia virtus sua peremit; inter inclitos reges ac duces proeliorum tanti viri memoria celebrabitur: enim vos bonae frugi latrones inter furta parva atque servilia timidule per balneas et aniles cellulas reptantes scrutariam facitis.

Suscipit unus ex illo posteriore numero: “Tune solus ignoras longe faciliores ad expugnandum domui esse maiores? Quippe quod, licet numerosa familia latis deversetur aedibus, tamen quisque magis suae saluti quam domini consulat opibus: frugi autem et solitarii homines fortunam parvam, vel certe satis amplam, dissimulanter obtectam protegunt acrius et sanguinis sui periculo muniunt. Res ipsa denique fidem sermoni meo dabit: vix enim Thebas heptapylos accessimus, quod est huic disciplinae primarium studium, sedulo fortunas inquirebamus popularium. Nec nos denique latuit Chryseros quidam imminui larius, copiosae pecuniae dominus, qui metu officiorum ac munerum publicorum magnis artibus magnam dissimulabat opulentiam: denique solus ac solitarius parva sed satis munita domuncula contentus, pannosus alioquin ac sordidus aureos folles incubabat. Ergo

p.158
placuit ad hunc primum ferremus aditum, ut contempta pugna manus unicae nullo negotio cunctis opibus otiose potiremur.