Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Tunc ille quorundam astu paulisper cohibitus risus libere iam exarsit in plebem: hi gaudii nimietate gratulari, illi dolorem ventris manuum compressione sedare, et certe laetitia delibuti meque respectantes cuncti theatro facessunt. At ego, ut primum illam laciniam prenderam, fixus in lapidem steti gelidus,nihil secus quam una de ceteris theatri statuis vel columnis: nec prius ab inferis emersi quam Milo hospes accessit et iniecta manu me renitentem lacrimisque

p.116
rursum promicantibus crebra singultientem clementi violentia secum attraxit et observatis viae solitudinibus per quosdam anfractus domum suam perduxit, maestumque me atque etiam tunc trepidum variis solatur affatibus; nec tamen indignationem iniuriae,) quae inhaeserat altius meo pectori, ullo modo permulcere quivit.

Ecce illico etiam ipsi magistratus cum suis insignibus domum nostram ingressi talibus me monitis delenire gestiunt: Neque tuae dignitatis vel etiam prosapiae tuorum ignari sumus, Luci domine; nam et provinciam totam inclitae vestrae familiae nobilitas complectitur. Ac ne istud quod vehementer ingemescis contumeliae causa perpessus es: omnem itaque de tuo pectore praesentem tristitudinem mitte, et angorem animi depelle, nam lusus iste quem publice gratissimo deo Risui per annua reverticula sollemniter celebramus, semper commenti novitate florescit: iste deus et auctorem suum propitius ubique comitabitur amanter neci unquam patietur ut ex animo doleas, sed frontem tuam serena venustate lactabit assidue. At tibi civitas omnis pro ista gratia honores egregios obtulit a nam et patronum scripsit et ut in aere stet imago tua decrevit. Ad haec dicta sermonis vicem refero a Tibi quidem inquam Splendidissima et unica Thessaliae civitas, honorum talium parem gratiam memini. Verum statuas et imagines dignioribus meique maioribus reservare suadeo.

Sic pudenter

p.118
allocutus et paulisper hilare vultu renidens, quantumque poteram laetiorem me refingens, comiter abeuntes magistratus appello.

Et ecce quidam intro currens famulus Rogat te ait Tua parens Byrrhaena et convivii, cui te sero desponderas, iam appropinquantis admonet. Ad haec ego formidans et procul perhorrescens etiam ipsam domum eius, Quam vellem inquam Parens, iussis tuis obsequium commodare, si per fidem liceret id facere: hospes enim meus Milo per hodierni diei praesentissimum numen adiurans effecit, ut eius hodiernae cenae pignerarer, nec ipse discedit nec me digredi patitur. prohinc epulare vadimonium differamus. Haec adhuc me loquente manu firmiter iniecta Milo iussis balnearibus assequi producit ad lavacrum proximum: at ego vitans oculos omnium et quem ipse fabricaveram risum obviorum declinans lateri eius adambulabam obtectus, nec qui laverim, qui terserim, qui domum rursum reverterim prae rubore memini, sic omnium oculis nutibus ac denique manibus denotatus impos animi stupebam.

Raptim denique paupertina Milonis cenula perfunctus, causatusque capitis acrem dolorem, quem mihi lacrimarum assiduitas incusserat, concedo cubitum venia facile tributa, et abiectus in lectulo meo quae gesta fuerant singula maestus recordabar, quoad tandem Fotis mea, dominae suae cubitu

p.120
procurato, sui longe dissimilis advenit: non enim laeta facie nec sermone dicaculo, sed vultuosam frontem rugis insurgentibus asseverabat. Cunctanter ad timide denique sermone prolato, Ego inquit Ipsa confiteor ultro, ego tibi huius molestiae fui, et cum dicto lorum quempiam sinu suo depromit mihique porrigens, Cape, inquit Oro te, et dei perfida muliere vindictam, immo vero licet maius quodvis supplicium sume. Nec tamen me putes, oro, sponte angorem istum tibi concinnasse: di mihi melius, quam ut mei causa vel tantillum scrupulum patiare, ac si quid adversi tuum caput respicit, id omne protinus meo luatur sanguine. Sed quod alterius rei causa facere iussa sum, mala quadam mea sorte in tuam recidit iniuriam.

Tunc ego familiaris curiositatis admonitus factique causam delitescentem nudari gestiens suscipio: Omnium quidem nequissimus audacissimusque lorus iste, quem tibi verberandae destinasti, prius a me concisus atque laceratus interibit ipse quam tuam plumeam lacteamque contingat cutem. Sed mihi cum fide memora, quod tuum factum fati[*]()scaevitas consecuta in meum convertit exitium. Adiuro enim tuum mihi carissimum caput, nulli me prorsus ac ne tibi quidem ipsi asseveranti posse credere; quod tu quicquam in meam cogitaveris perniciem: porro meditatus innoxios casus incertus vel etiam adversus culpae non potest addicere. Cum isto fine sermonis [*](A genitive depending on scacvitas seems clearly to have dropped out of the text. Helm and van der Vliet both print fortunae, but I have preferred Rohde's fati, as more likely to )

p.122
oculos Fotidis meae udos ac tremulos et prona libidine marcidos iam iamque semiadopertulos adnixis et sorbillantibus saviis sitienter hauriebam.

Sic illa laetitia recreata Patere inquit Oro, prius fores cubiculi diligenter occludam, ne sermonis elapsi profana petulantia committam grande flagitium; et cum dicto pessulis iniectis et uncino firmiter immisso, sic ad me reversa colloque meo manibus ambabus implexa voce tenui et admodum diminuta, Paveo inquit “Et formido solide domus huius operta detegere et arcana dominae meae revelare secreta: sed melius de te doctrinaque tua praesumo, qui praeter generosam natalium dignitatem, praeter sublime ingenium, sacris pluribus initiatus profecto nosti sanctam silentii fidem. Quaecumque itaque commisero huius religiosi pectoris tui penetralibus, semper haec intra consaeptum clausa custodias oro, et simplicitatem relationis meae tenacitate taciturnitatis tuae remunerare. Nam me, quae sola mortalium novi, amor is, quo tibi teneor, indicare compellit; iam scies omnem domus nostrae statum, iam scies herae meae miranda secreta, quibus obaudiunt manes, turbantur sidera, coguntur numina, serviunt elementa.

Nec unquam magis artis huius violentia nititur, quam cum scitulae formulae iuvenem quempiam libenter aspexit, quod quidem ei solet crebriter evenire.

Nunc etiam adolescentem quendam Boeotium

p.124
summe decorum efflictim deperit totasque artis manus, machinas omnes ardenter exercet: audivi vesperi, meis his, inquam, auribus audivi, quod non celerius sol caelo ruisset noctique ad exercendas inlecebras magiae maturius cessisset, ipsi soli nubilam caliginem et perpetuas tenebras comminantem. Hunc iuvenem, cum e balneis rediret ipsa, tonstrinae residentem hesterna die forte conspexit, ac me capillos eius, qui iam caede cultrorum desecti humi iacebant, clanculo praecepit[*]()auferre: quos me sedulo furtimque colligentem tonsor invenit, et quod alioquin publicitus maleficae disciplinae perinfames sumus, arreptam inclementer increpat: Tune, ultima, non cessas subinde lectorum iuvenum capillamenta surripere? Quod scelus nisi tandem desines, magistratibus te constanter obiciam. Et verbum facto secutus immissa manu scrutatus e mediis papillis meis iam capillos absconditos iratus abripuit: quo gesto graviter affecta mecumque reputans dominae meae mores, quod huiusmodi repulsa satis acriter commoveri me que verberare saevissime consuevit, iam de fuga consilium tenebam, sed istud quidem tui contemplatione abieci statim.

Verum cum tristis inde discederem, conspicio quendam forficulis attondentem caprinos utres; quos cum probe constrictos inflatosque et iam pendentes cernerent, ne prorsus vacuis manibus redirem,[*]()capillos eorum humi iacentes, flavos ac per hoc [*](The emendation of Scioppius for the MSS' praccipitavitferre. ) [*](These five words occur in the MSS after discederem at the beginning of the chapter. Their transposition here (suggested by van der Vliet) seems necessary. )

p.126
illi Boeotio iuveni consimiles, plusculos aufero eosque dominae meae dissimulata veritate trado.

Sic noctis initio, priusquam cena te reciperes, Pamphile mea iam vecors animi tectam scandulare conscendit, quod altrinsecus aedium patore perflabili nudatum ad omnes, orientales ceterosque, aspectus pervium, maxime his artibus suis commodatum secreto colit, priusque apparatu solito instruit feralem officinam, omne genus aromatis, et ignorabiliter laminis litteratis et infelicium avium durantibus damnis, defletorum sepultorum etiam cadaverum expositis multis admodum membris: hic nares em digiti, illic carnosi clavi pendentium, alibi trucidatorum servatus cruor et extorta dentibus ferarum trunca calvaria.

Tunc, decantatis spirantibus fibris, litat vario latice, nunc rore fontano, nunc lacte vaccino, nunc melle montano, libat et mulsa. Sic illos capillos in mutuos nexus obditos atque nodatos cum multis odoribus dat vivis carbonibus adolendos tunc protinus inexpugnabili magicae disciplinae potestate et caeca numinum coactorum violentia ilia corpora, quorum fumabant stridentes capilli, spiritum mutuantur humanum et sentiunt et audiunt et ambulant, et qua nidor suarum ducebat exuviarum veniunt et pro illo iuvene Boeotio aditum gestientes fores insiliunt; cum ecce crapula madens et improvidae noctis deceptus caligine, audacter mucrone destricto in insani modum Aiacis armatus, non ut illi vivis pecoribus infestus tota laniavit armenta, sed longe fortius, qui tres inflatos caprinos utres exanimasti

p.128
ut ego te prostratis hostibus sine macula sanguinis non homicidam nunc sed utricidam amplecterer.”

Et sic lepido sermone Fotis, at invicem cavillatus ego Igitur iam et ipse possum inquam Mihi primam istam virtutis adoream ad exemplum duodeni laboris Herculei numerare, vel trigemino corpori Geryonis vel triplici formae Cerberi, totidem peremptos utres coaequando. Sed ut ex animo tibi volens omne delictum, quo me tantis angoribus implicasti, remittam, praesta quod summis votis expostulo et dominam tuam, cum aliquid huius divinae disciplinae molitur, ostende, cum deos invocat, certe cum reformatur, ut videam: sum namque coram magiae noscendae ardentissimus cupitor, quamquam mihi nec ipsa tu videare rerum rudis vel expers. Scio istud et plane sentio, cum semper alioquin spretorem matronalium amplexuum, sic tuis istis micantibus oculis et rubentibus bucculis et renidentibus crinibus et hiantibus osculis et fragrantibus papillis in servilem modum addictum atque mancipatum teneas volentem: iam denique nec Larem requiro nec domuitionem paro et nocte ista nihil antepono.

Quam vellem respondit illa, Praestare tibi, Luci, quod cupis, sed propter invidos mores in solitudinem semper abstrusa et omnium praesentia viduata solet huiusmodi secreta perficere. Sed tuum postulatum praeponam periculo meo idque observatis

p.130
opportunis temporibus sedulo perficiam,modo, ut initio praefata sum, rei tantae fidem silentiumque tribue. Sic nobis garrientibus libido mutua et animos simul et membra suscitat: omnibus abiectis amiculis ac tandem[*]()denique infecti atque nudati bacchamur in Venerem, cum quidem mihi iam fatigato de propria liberalitate Fotis puerile obtulit corollarium, iamque luminibus nostris vigilia marcidis infusus sopor etiam in altum diem nos attinuit.

Ad hunc modum transactis voluptarie paucis noctibus, quadam die percita Fotis ac satis trepida me accurrit indicatque dominam suam, quod nihil etiam tunc in suos amores ceteris artibus promoveret nocte proxima in avem sese plumaturam atque ad suum cupitum sic devolaturam; proin memet ad rei tantae speculam caute praepararem. Iamque circa primam noctis vigiliam ad illud superius cubiculum suspenso et insono vestigio me perducit ipsa, perque rimam ostiorum quampiam iubet arbitrari quae sic gesta sunt. Iam primum omnibus laciniis se devestit Pamphile et arcula quadam reclusa pyxides plusculas inde depromit, de quis unius operculo remoto atque indidem egesta unguedine diuque palmulis sui affricta ab imis unguibus sese totam adusque summos capillos perlinit, multumque cum lucerna secreto collocuta membra tremulo succussu quatit: quis leniter fluctuantibus promicant molles plumulae crescunt et fortes pinnulae, duratur nasus incurvus coguntur ungues adunci, fit bubo Pamphile. Sic edito stridore querulo, iam sui periclitabunda [*](The MSS have actenus, which was naturally read hactenus by the old editors. Ac tandem is Helm's emendation, which gives much better sense—hactenus, indeed, is almost the opposite of what is required. )

p.132
paulatini terra resultat, mox in altum sublimata forinsecus totis alis evolat.

Et illa quidem magicis suis artibus volens reformatur, at ego, nullo decantatus carmine, praesentia tantum facti stupore defixus quidvis aliud magis videbar esse quam Lucius, sic exterminatus animi, attonitus in amentiam vigilans somniabar; defrictis adeo diu pupillis an vigilarem scire quaerebant. Tandem denique reversus ad sensum praesentium, arrepta manu Fotidis et admota meis luminibus, Patere, oro te, inquam Dum dictat occasio, magno et singulari me affectionis tuae fructu perfrui et impertire nobis unctulum indidem, per istas tuas papillas, mea mellitula, tuumque mancipium irremunerabili beneficio sic tibi perpetuo pignera, ac iam perfice ut meae Veneri Cupido pinnatus assistam tibi. Ain? inquit Vulpinaris amasio, meque sponte asceam cruribus meis illidere compellis? Sic inermem vix a lupulis conservo Thessalis; hunc alitem factum ubi quaeram, videbo quando?

At mihi scelus istud depellant caelites, inquam Ut ego quamvis ipsius aquilae sublimis volatibus toto caelo pervius et supremi Iovis certus nuntius vel laetus armiger, tamen non ad meum nidulum post illam pinnarum dignitatem subinde devolem! Adiuro per dulcem istum capilli tui nodulum, quo meum vinxisti spiritum, me nullam aliam meae Fotidi malle. Tunc etiam istud meis cogitationibus occurrit, cum

p.134
semel avem talem perunctus induero, domus omnes procul me vitare debere: quam pulchro enim quamque festivo matronae perfruentur amatore bubone! Quid, quod istas nocturnas aves, cum penetraverint Larem quempiam, sollicite prehensas foribus videmus affigi ut, quod infaustis volatibus familiae minantur exitium, suis luant cruciatibus? Sed, quod sciscitari paene praeterivi, quo dicto factove rursum exutis pinnulis illis ad meum redibo Lucium?Bono animo es quod ad huius rei curam pertinet" ait " Nam mihi domina singula monstravit, quae possunt! rursus in facies hominum tales figuras reformare: neci istud factum putes ulla benivolentia, sed ut ei redeunti medela salubri possem subsistere. Specta denique quam parvis quamque futilibus tanta res procuretur herbulis: anethi modicum cum lauri foliis immissum rore fontano datur lavacrum et poculum.

Haec identidem asseverans summa cum trepidatione irrepit cubiculum et pyxidem depromit arcula; quam ego amplexus ac deosculatus prius, utque mihi prosperis faveret volatibus deprecatus, abiectis propere laciniis totis, avide manus immersi et haurite plusculo uncto corporis mei membra perfricui. Iamque alternis conatibus libratis brachiis in avem similem gestiebam: nec ullae plumulae nec usquam pinnulae, sed plane pili mei crassantur in saetas, sed, cutis tenella duratur in corium et in extimis palmulis

p.136
perdito numero toti digiti coguntur in singulas ungulas et de spinae meae termino grandis cauda procedit: iam facies enormis et os prolixum et nares hiantes et labiae pendulae, sic et aures immodicis horripilant auctibus; nec ullum miserae reformationis video solacium nisi quod mihi iam nequeunti tenere Fotidem natura crescebat.

Ac dum salutis inopia cuncta corporis mei considera, non avem mel sed asinum video, querens de facto Fotidis, sed iam humano gestu simul et voce privatus, quod solum poteram, postrema deiecta labia humidis tamen oculis obliquum respiciens ad illam tacitus expostulabam. Quae ubi primum me talem aspexit, percussit faciem suam manibus infestis, et Occisa sum misera clamavit: Me trepidatio simul et festinatio fefellit et pyxidum similitudo decepit. Sed bene, quod facilior reformationis huius medela suppeditat; nam rosis tantum demorsitatis exibis asinum statimque in meum Lucium postliminio redibis. Atque utinam vesperi de more nobis parassem corollas aliquas, ne moram talem patereris vel noctis unius: sed primo diluculo remedium festinabitur tibi.

Sic illa maerebat, ego vero quamquam perfectus asinus et pro Lucio iumentum sensum tamen retinebam humanum. Diu denique ac multum mecum ipse deliberavi an nequissimam facinerosissimamque feminam illam spissis calcibus feriens et mordicus

p.138
appetens necare deberem: sed ab incepto temerario melior me sententia revocavit, ne morte multata Fotide salutares mihi suppetias rursus extinguerem. Deiecto itaque et quassanti capite ac demussata temporali contumelia durissimo casui meo serviens ad equum illum vectorem meum probissimum in stabulum concedo, ubi alium etiam Milonis quondam hospitis mei asinum stabulantem inveni; atque ego rebar, si quod inesset mutis animalibus tacitum ac naturale sacramentum, agnitione ac miseratione quadam inductum equum illum meum hospitium ac loca lautia mihi praebiturum: sed pro Iupiter hospitalis et Fidei secreta numina! Praeclarus ille vector mens cum asino capita conferunt in meamque perniciem illico consentiunt et, verentes scilicet cibariis suis, vix me praesepio videre proximantem; deiectis auribus iam furentes infestis calcibus insequuntur, et abigor quam procul ab hordeo quod apposueram vesperi meis manibus illi gratissimo famulo.

Sic affectus atque in solitudinem relegatus angulo stabuli concesseram, dumque de insolentia collegarum meorum mecum cogito atque in alterum diem auxilio rosario Lucius denuo futurus equi perfidi vindictam meditor, respicio pilae mediae, quae stabuli trabes sustinebat, in ipso fere meditullio Eponae deae simulacrum residens acdiculae, quod accurate corollis roseis equidem recentibus fuerat ornatum. Denique

p.140
agnito salutari praesidio, pronus spei, quantum extensis prioribus pedibus anniti poteram, insurgo valida et cervice prolixa nimiumque porrectis labiis, quanto maxime nisu poteram corollas appetebam. Quod me pessima scilicet sorte conantem servulus meus, cum semper equi cura mandata fuerat, repente conspiciens, indignatus exsurgit, et Quousque tandem inquit, Cantherium patiemur istum paulo ante cibariis iumentorum, nunc etiam simulacris deorum infestum? Quin iam ego istum sacrilegum debilem claudumque reddam, et statim telum aliquod quaeritans temere fascem lignorum positum offendit, rimatusque frondosum fustem cunctis vastiorem non prius miserum me tundere desiit, quam sonitu vehementi et largo strepitu percussis ianuis, trepido etiam rumore viciniae conclamatis latronibus profugit territus.

Nec mora, cum vi patefactis aedibus globus latronum invadit omnia, et singula domus membra cingit armata factio, et auxiliis hinc inde convolantibus obsistit discursus hostilis: cuncti gladiis et facibus instructi noctem illuminant; coruscat in modum ortivi solis ignis et mucro. Tunc horreum quoddam satis validis claustris obsaeptum obseratumque, quod mediis aedibus constitutum gazis Milonis fuerat refertum, securibus validis aggressi diffindunt, quo passim recluso totas opes vehunt raptimque constrictis sarcinis singuli partiuntur. Sed gestaminum modus numerum gerulorum excedit: tunc opulentiae nimiae nimio ad extremas incitas deducti, nos duos asinos et equum meum productos e stabulo quantum

p.142
potest gravioribus sarcinis onerant et domo iam vacua minantes baculis exigunt, unoque de sociis ad speculi landum, qui de facinoris inquisitione nuntiaret, relicto, nos crebra fundentes per avia montium ducunt concitos. Iamque rerum tantarum pondere et montis ardui vertice et prolixo satis itinere nihil a mortuo differebam.

Sed mihi sero quidem, serio tamen subvenit ad auxilium civile decurrere et interposito venerabilis principis nomine tot aerumnis me liberare: cum denique iam luce clarissima vicum quempiam frequentem et nundinis celebrem praeteriremus, inter ipsas turbelas, Graecorum genuino sermone nomen augustum Caesaris invocare temptavi, et " O " quidem tantum disertum ac validum clamitavi, reliquum autem Caesaris nomen enuntiare non potui: aspernati latrones clamorem absonum meum, caedentes hinc inde miserum corium nec cribris iam idoneum relinquunt. Sed tandem mihi inopinatam salutem Iupiter ille tribuit: nam cum multas villulas et casas amplas praeteriremus, hortulum quendam prospexi satis amoenum, in quo praeter ceteras gratas herbulas rosae virgines matutino rore florebant. His inhians et spe salutis alacer ac laetus propius accessi, dumque iam labiis undantibus affecto, consilium me subiti longe salubrius, ne si rursum asino remoto prodirem in Lucium, evidens exitium inter manus latronum offenderem vel artis magicae suspectione vel indicii futuri criminatione. Tunc igitur a rosis, et quidem necessario, temperavi, et casum praesentem tolerans in asini faciem faena rodebam.

p.144